Clauditur hoc tumulo venerabilis ille Iohannes,
Qui legis sacrae diffundere noverat amnes.
Egregius doctor, verbo quaecunque docebat,
Moribus et vita tribuens exempla, gerebat.
Hunc a canonici districto iure rigoris,
Non timor, aut lucrum, non gratia flexit amoris.
Det Deus aeternus caelorum lumine pasci,
Cui dat Roma mori, dederat Burgundia nasci.
Quando vir iste obiit, si vis cognoscere verum,
Septima lux Martis fuit illi meta dierum.
DE ORATORIO SANCTORUM PROCESSI ET MARTINIANI.
15. Ab alia parte iuxta portam aeneam, qua itur ad Sanctam Petronillam
et ad Sanctum Andream, est oratorium sanctorum Processi
et Martiniani martyrum, mosibo et diversis lapidibus decoratum.
Quod siquidem oratorium construi fecit beatae recordationis Paschalis
papa I, ad eorum honorem; in quo siquidem oratorio honorifice
recondidit eos in conc[h]a porfiretica, ut apparet. Et pro reverentia
eorum, locum illum cancellis aeneis circumdedit. Qui locus
in tanta veneratione est habitus, quod usque ad nostra tempora
locum illum mulieres non intrabant. Nam in illo loco sunt sepulturae
sanctorum pontificum; et deinde per directum, scilicet per
porticum pontificum, et usque ad portam Argenteam, sunt sepulturae
sanctorum pontificum.
|
|