Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 212


dicitur insensatus fortunatus, quia nescit fortunas ferre
vel nescit debite se habere in divitiis, quae sunt bona fortuna.
Ideo dicitur 2. rhetor. quod nuper ditatum esse, est
ineruditio divitiarum: qui enim nuper ditati sunt, non
sunt eruditi, quomodo possunt uti divitiis; propter quod
in eodem 2. rhetor. scribitur, quod mores divitiarum ( ut
in summa sit dicere) sunt mores insensati felicis. Nobilitas
ergo bene associatur divitiis: quia qui sic est dives,
quod tamen est nobilis, et ab antiquo sui progenitores divites
extiterunt, melus novit divitias supportare, et propter
eas non tantum extollitur. Videntur enim bona sensibilia
omnino esse contraria scientiis, et virtutibus. Nam
divitiae et sensibilia bona prius quam habeantur, reputantur
maiora quam sint: habita vero, vilescunt. Scientiae vero
et virtutes modo contrario se habere videntur. Nam
prius quam habeantur, non repurantur tam magna, sicut
postquam habita sunt: qui enim gustare incipit de suavitate
virtutum, et dulcedine scientiarum, statim percipit
ea esse maiora bona, quam crederent. Bona ergo sensibilia
quanto magis habentur, minus reputantur. Quare cum
ditati ab antiquo, magis assueti sint in divitiis, et magis
affequuti sint eas quam nuper ditati, non tantum reputant
divitias, nec sic extolluntur propter illas, sicut qui de novo
divitias susceperunt. Ne igitur quis sit insensatus felix, et
nesciat fortunas ferre, expedit ut divitias concomitetur
nobilitas. Dives enim nobilis et ab antiquo, in omnibus
scit melius se habere, quam rusticus ex novo ditatus. Bene
ergo dictum est, quod ne dives sit insensatus felix, requiritur
ut sit nobilis, sed ne sit intemperatus, requiritur
ut sit nobilis, sed ne sit intemperatus, requiritur ut sit potens;
quia (ut dicebatur) reges potentes, quia diversis curis
intendunt propter principatum, non ita possunt vacare
venereis. reges ergo et principes, quia ut plurimum
his tribus exterioribus affluunt, videlicet, divitiis, nobilitate,
potentia: decet eos esse eruditos, et temperatos. Nam

Torna all'inizio