[12.] Igitur imminente tanto discrimine providit archiepiscopus  
vocare suum a Germania cesarem sperans illum futurum  
auxiliatorem. Veniens autem Veronam imperator  
indeque Mediolanum honorabiliter die primo suscipitur. In  
crastinum tumultuante ac vociferante in eum populo graviter  
offenditur. Audierant enim regem Laudensi iure defraudasse  
Heribertum. Quod augustus dissimulans Papiam adiit. Ubi  
cum generale statuisset colloquium, concinnato dolo cepit  
ac tenuit archiepiscopum Aquilegensi tradens patriarche  
custodiendum. Ecce Mediolanensis attonita inhorruit civitas  
proprio viduata pastore dolens ac gemens  a puero usque 
  |  
  |