Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 533


id astruant vel refellant. Suppositis itaque capitulis diligenter inspectis lector meus
quodlibet quaesierit statim inveniet, et quod in prima parte huius operis didicerit
approbatum, sub eadem annotatione capituli in secunda condempnatum reperiet. Ego
autem explicitis omnibus et in medio positis, quae ad rem necessaria videbuntur, quod
potissimum video, in neutram partem propensior explicabo.
EXPLICIT PRAEFACIO LIBRI PRIMI.
INCIPIUNT CAPITULA.
I. Quod legitime fuerit Ildebrandus in apostolatum promotus.
II. Quod honeste in illo vixerit et recte docuerit.
III. De maledictione, quam in regem Heinricum intorsit.
IIII. Quare eum excommunicaverit.
V. Quod eum non absurde maledicto perculerit, sed autentice.
VI. Quod simili modo ab aliis apostolicis imperatores fuerint excommunicati,
et quod absens potuerit excommunicari.
VII. De creatione Rodulfi regis.
VIII. Quod non fuit reprehensibilis in eo, quod Teutonicos adversus Heinricum
regem pugnare permiserit, quodque eum ad bonum quasi persequendo
coegerit.
VIIII. De eo, quod Teutonicos a sacramento, quod regi Heinrico debebant, absolvit.
/*
X. De persecutione, quam movit in presbiteros et diaconos sive episcopos
adulteros, simoniacos et periuros.
XI. De praedatione, quam a laicis pertulerunt, quod iusta fuerit.
XII. Quod scismaticos iure fuerit persecutus.
XIII. Cur eos increpare debuerit.
XIIII. Quod de sceleribus clericorum et laicorum tacere eum non oportuerit.
XV. Quod sanguis Teutonicorum, clades et bella et cetera huiuscemodi non
fuerint inputandi sibi.
XVI. Quod excusabilis sit in eo, quod dicitur restitisse adversariis.
XVII. Qua ratione excommunicatorum et scismaticorum sacramenta non recipienda
mandaverit.
XVIII. Cur eisdem communicare noluerit et alios ab eorum communione removerit.
/*
XVIIII. Quod non sit alicuius principis quamlibet ordinare vel investire aecclesiam.
XX. De eodem.
EXPLICIT CAPITULUM.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
Veni, domine Iesu, et ceptis nostris aspira. Da quod loqui possimus et infunde
labiis nostris, quod recte personent et quod a veritatis regula non discordet. Tu,
Domine, librum aperis, tu diceris clavis Davit; claudis, et nemo aperit. Tu linguas
infantium absolvis et brutorum animalium vincla disrumpis et iura quodammodo naturae
pervertis, ut naturae sit, quod a natura videtur poenitus alienum. Esto dux et auctor

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio