IOACHIM: Qui credens se graviora comississe peccata et intuitu condigne
penitentie artiorem iubetur aut permittitur facere penitentiam, ut iungat ceteros,
et facit, laudandus est; qui autem, ut ceteros transcendat, non modo vituperandus
set et dampnandus.
BENEDICTUS: Et quomodo potest dignosci ille qui facit intuitu penitentie et
ille qui facit intuitu vanitatis?
IOACHIM: Ille qui facit intuitu penitentie, dum se inferiorem omnibus iudicat,
omnium se quasi servum exponit: non superbit, non zelatur, non irascitur
contra delinquentes, non contempnit aut iudicat manducantem, set assidue ingemiscit
super peccato suo; si vituperatur patitur, si laudatur tristatur, si honoratur
vix sustinet. Qui autem facit in sugillationem aliorum, omnibus his que dicta
sunt contrarius invenitur.
BENEDiCTUS: Quid si sanctus est et perfectus, ita ut non indigeat penitentia?
IOACHIM: Quo sanctior est aliquis, eo magis abhominatur peccata, et ideo
que alii credunt venialia ipse existimat criminalia; unde accidit plerumque ut plus
confundatur sanctus de venialibus peccatis quam aliquis peccator de criminalibus.
BENEDICTUS: Ergo non est tutum iusto sperare remunerationem de labore suo?
IOACHIM: Est quidem, set sicut scriptum est: Servite Domino in timore et
exultate ei cum tremore .
BENEDICTUS: Et quomodo debemus intelligere illam suprascriptam Apostoli
auctoritatem: Qui bene ministrat bonum sibi gradum acquirit?
IOACHIM: Quia scriptum est: Spiritalis homo omnia iudicat et ipse a nemine
iudicatur , si iam sentit homo purgatum ab interioribus vitiis, nititur quidem
bene ministrare, ut placeat ei qui se vocavit ad nuptias; set quia numquam de
se presumit ut bene ministret, senper se tanquam malum operarium arbitratur
indignum; ac per hoc beatissimum se reputat, si possit evadere penas et esse vel
minimus in regno celorum.
BENEDICTUS: Secundum quod ratio manifesta probat, etsi Dominus redditurus
est unicuique secundum opera sua , unusquisque tamen in corde suo
extremum locum senper debet aspicere. Set queso, dicas michi, quomodo potest
esse inmunis ab invidia qui locum sibi attribuit inferiorem?
|
|