Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 44


vita litteratorum potius in dicendo quam in faciendo consistit, Seneca
hoc testante, qui ait: « Stulta est et minime conveniens litterato
viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem ».
Si autem super faciendo volueris habere doctrinam, detrahe de
hoc versiculo istud verbum « dicas » et loco illius ponas hoc verbum « facias »,
ut dicatur: « Quis, quid, cui facias, cur, quomodo, quando requiras ».
Et ita fere omnia que dicta sunt supra et multa alia poterunt
ad verbum « facias » utiliter adaptari.
Hiis denique auditis, te circa predicta « exercitatione intentissima
et usu acri » exerceas - « nam exercitatio ingenium et naturam sepe
vincit et usus omnium magistrorum precepta superat » - et sic poteris
doctrinam dicendi ac faciendi in promptu habere.
Deum insuper exora, qui mihi donavit predicta tibi narrare, ut
ad eterna gaudia nos faciat pervenire. Amen.
Explicit liber de doctrina dicendi et tacendi ab Albertano causidico
Brixiensi de ora sancte Agathe compositus et compilatus, sub anno Domini
M.CC.XLV de mense decembris.

Torna all'inizio