Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 173


ut regis sororem acciperet in uxorem et comitatum cum uxore Iopensem.
Accelerans igitur habuit et comitatum et uxorem. Et cum rex infirmus nomine
Baldoinus ei coronam vellet imponere, Wilelminus comes coronam renuit, sed
in custodia regnum tenuit universum; et filium forma genuit elegantem, qui
avunculo rege patreque defunctis in regem coronatus est, licet etate minor.
Cuius custodiam mater regina diligentius observabat. Ad hec Emanuel imperator
Constantinopolitanus maiori Wilielmo, scilicet marchioni, mandavit, ut unum
de filiis suis Constantinopolim destinaret filiam suam et regnum Salonich accepturum.
Quia ergo Chonradus et Bonifacius uxores habebant, Fredericus clericali
cingulo militabat, Rainerium adolescentem decorum aspectu Constantinopolim
misit; qui promissam imperialem filiam pariter cum Salonichensi corona suscepit.
Sed modico tempore diademate regali fruentes, ambo de hoc seculo migraverunt.
Fredericus vero predicti marchionis filius Galbensis fuit episcopus, quem magnanimiorem
effecit prosapia generis, quam ordo exigeret episcopalis. Nunc de Chonrado
ystoriam prosequamur.
Anno Domini MCXC. Henricus Frederici filius aput Romanos regnavit post
patrem an[nis] . . . . Hunc Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit
anno Domini MCXCI. et imperiali diademate coronavit. Eodem anno imperator
apostolico dedit Tusculanum, et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem
destruxerunt et arcem, Tuscolanos excecantes et alias deformiter mutilantes.
Eodem anno imperator cum augusta nomine Constantia, filia condam Rogerii regis
Siculi, in Apuliam descendit, ut regnum, sibi quod iure successorio debebatur,
et quidam regulus invaserat, obtineret. Sed augustam quidam pyrrata nomine
Margaritus aput Salernum capiens, eam regalem ad urbem, Panormum scilicet,

1



5




10




15




20



Torna all'inizio