Ipse aer suspecta michi suspiria reddit. 
       Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti. 
       Nam potes: Ecce etenim veni ad tua gramina pauper, 
       Pauperiorque domum redeo, non lacte, nec edis 
       Austior, invidia et solis iam ditior annis. 
       Adde supercilii pondus, quod non gravis equet 
       Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus. 
       Id prius equanimis tuleram; indignantior etas 
       Est senium, rugeque animos in verba ministrant. 
       Triste senex servus ! Sit libera nostra senectus. 
       Serva iuventa retro est; servilem libera vitam 
       Mors claudat; memor usque mei subsiste, valeque; 
       Me fatum tentare meum sine pascua circum. 
Ga.  En animi servum memoris ! Sic omnia ventus 
       Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis? 
       Ut nil prestiterim; multum, licet impar, amavi. 
Ami. Verba quidem verbis; res rebus; purus amori, 
       Sed solus, debetur amor; gratusque memorque 
       Sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi; 
       Et, dum vita comes, si quid michi credis, amabo. 
Ga. Quo properas igitur ? Que te magis allicit ora ? 
       Unanimes que causa repens disiungit amicos? 
       Perdit enim servi nomen, cui libera mens est. 
Ami. Aspice fagifero tangentem vertice montem 
       Nubila, tum gravida fontes tellure crepantes, 
       Unde ruens pelagis confunditur unda quaternis. 
       Aspice preruptum scopulis extantibus alte 
       Ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim,  
       Punicus hesperio donec sibi pastor aceto 
       Fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens 
       Diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum
  |  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
 
  |