tibi mirandarum seges harundinum que cannemellis
ab incolis nuncupantur; nomen hoc ab interioris succi dulcedine
sortientes. Harum succus diligenter et moderate decoctus in speciem
mellis traducitur; si vero perfectius excoctus fuerit, in zucari
substantiam condempsatur. Communes autem fructus et qui
penes nos habentur hiis adiungere superfluum existimavi.
Hec igitur breviter perstringendo descripsi ut ex paucis multa,
ex parvis maiora solliciti prudentia lectoris intelligat; simulque
ut, quemadmodum dictum est, liquidum fiat quantis lamentationibus
quantaque sit opus copia lacrimarum ut digne civitatis huius
calamitas defleatur. Vivas diu, Petre karissime, diuque gaudeas
et de statu regni tuoque vicarias pro te literas michi mittere non
graveris.
|
1
5
10
|