3. Praeterea, quicumque facit aliquid ad gloriam alicuius, exhibet ei reverentiam.
Sed Apostolus, 1 Corinth. 10, docet omnia in gloriam Dei facere. Ergo
per omnia opera virtutis recte facta exhibetur Deo reverentia. Sed reverentiam
Deo exhibere pertinet ad latriam. Ergo ipsa est virtus generalis.
SED CONTRA, virtus generalis non praecipitur speciali legis praecepto, sed tota
lege, sicut patet de iustitia legali. Sed latria praecipitur speciali praecepto, scilicet
per primum primae tabulae. Ergo est virtus specialis.
Praeterea, vitio speciali opponitur virtus specialis; unde Philosophus
probat iustitiam esse specialem virtutem propter hoc quod ei opponitur avaritia,
quae est speciale vitium. Sed latriae opponitur speciale vitium, scilicet idolatria.
Ergo est specialis virtus.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod sit virtus theologica. Augustinus enim dicit in Enchir.:
«Si quaeratur quomodo colitur Deus, respondetur, fide spe, et caritate». Sed
latria dicitur cultus Dei, ut ex littera habetur. Ergo latria est fides, spes, et caritas;
quae sunt virtutes theologicae.
2. Praeterea, virtus theologica est quae habet Deum pro obiecto, sicut fides qua
creditur Deus; et sic de aliis. Sed latria habet Deum pro obiecto, quia ea colitur.
Ergo latria est virtus theologica.
3. Praeterea, omnis virtus cardinalis tenet medium inter superfluum et diminutum.
Sed latria non est huiusmodi; quia Deus non potest nimis coli. Ergo latria
non est virtus cardinalis, sed theologica.
SED CONTRA, nulla virtus theologica habet actum exteriorem. Sed latriae actus
est sacrificium offerre, qui est actus exterior. Ergo non est virtus theologica.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. Quaeritur, ad quam virtutem cardinalium reducatur; et videtur
quod non ad iustitiam, de qua magis videtur. Iustitia enim secundum quod est
specialis virtus una de quatuor cardinalibus, consistit, secundum Philosophum,
in communicatione activae vitae. Sed in praesenti vita non est
nobis communicatio cum Deo: unde dicitur Danielis cap. 10: «Exceptis diis,
quorum non est cum hominibus conversatio». Ergo non potest esse species
iustitiae.
2. Praeterea, secundum Philosophum, 5 Ethic., non est iustitia proprie dicta
inter dominum et servum: sicut nec alicuius ad se: quia servus quod est et quod
habet, domini est: similiter nec patris ad filium, qui est quasi pars eius. Sed nos
habemus nos ad eum sicut servi ad dominum, et filii ad patrem. Ergo non est
iustitia nostri ad Deum; et ita latria non est pars iustitiae.
|
|