Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

94


civitatem Saracenorum famosam et populosam, potenter obsederunt
anno scilicet Domini .M.CC.XXXII., ubi fuerunt magne
naves .LXX., minores vero .XXX., galee quoque .XX.
et multa alia ligna armata. Damiatam quoque anno Domini
.M.CC.XX., adiuvantibus Francis, potenter ceperunt. potentiam
etiam Ianue sepe experta est civitas Pisanorum.
nam Ianuenses sepe portum Pisanum intraverunt et turres
funditus destruxerunt. Plumbinum quoque penitus destruentes,
mulieres et parvulos Ianuam deduxerunt. quid plura? si
vellemus omnes victorias enarrare, quas Ianuenses de Pisanis
diversis temporibus habuerunt, fatigaremus [calamum] et forte
legentibus faceremus fastidium et auditorum gravaremus auditum.
et ideo qui ista scire desiderat, cronicas communis Ianue
legat et ibi inveniet omnia diligentius exarata. unum tamen
opus victoriosum, quod nostris temporibus accidit, nolumus sub

Torna all'inizio