Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 148


substantia. Deus quidem est substantia, sed talis que sit super omnem
substantiam. Non est substantia Deus que sit subiecta accidentibus, quoniam
non est materia nec aliquid quod sit in materia; non est substantia
prima, ex qua primum nomen sit inditum vel que sit causa primalitatis,
id est primam noticiam faciens de subiecto cui insit; non est substantia
secunda ex qua secundo loco nomen sit <impositum> vel que sit causa
secundalitatis, sicut est hec species “homo”, que secundam facit de suo
individuo cognitionem; non est substantia, id est substantialis forma,
adiective et concretive significata, ut hec differentia “rationale”, et ut
grece dicatur, non est substantia usyosis; non est proprie ypostasis, nisi
forte quando pro notione id est personali proprietate accipiatur; non
est substantia ydea, id est forma exemplaris, ut alii dicunt; sed sit substantia
omnium. Mirifice dictum est quod sit substantia omnium, id
est tam substantiarum quam eorum que substantias respiciunt. Dicit
ergo quod Dei bonitas vere laudatur substantia omnium, quasi dicat:
nichil preter Dei substantiam, que est bonitas, vere, id est veritate sui
generis, substantia est. Cetere vero substantie non sunt, quod dicuntur
substantie sed magis ychone et quasi scimie ac picture quedam respectu
substantie, que Deus est, censebuntur.
Sane huius substantie omnium, que Dei bonitas est, multos abhinc
expendit effectus, ut ex his multis ratum lectoribus figat, quatinus Dei
bonitas innominabilis manserit, eo quod ex unius cause multis effectibus
prodire nil poterit quod eam nominare suffecerit. Ait enin in laudibus
bonitatis: “laudatur, inquit, substantia omnium”. Quomodo laudatur?
Modo inchoativa , id est principium in quo creavit celum et terram,
in quo creavit illum qui secundum Deum creatus est, Dominum Ihesum
Christum in humanitate, in quo creavit nos in operibus bonis, in quo
celum novum et terram novam et civitatem novam, in quo creat cotidie
novas animas et infundit eas novis corporibus. Nunc vero hec
substantia, que est Dei bonitas, laudatur consummativa, id est finis omnium
in brevitate precepti, quod est de dilectione. Nam est causa quare
quilibet perfectus sit et subsistat in dilectione Dei et proximi consummatus.
Laudat enim hanc bonitatem consummativam Apostolus cum
dicit: «Finis enim legis est Christus ad iusticiam, omni credenti». Hac
bonitate consummativa erat consummatus et perfectus ille de quo dicitur:

Torna all'inizio