solum caro polluitur, sed et anima maculatur. Unde Dominus
in Levitico: «Si sit, inquit, inter vos homo, qui pollutus
sit in nocturno sompnio, extra castra egrediatur et non
revertatur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post
solis occasum regrediatur in castra».
XXV
De compassione.
(1) Quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur,
cum amicorum dampna sentimus, cum parentum pericula
formidamus! Plus interdum sanus formidine quam infirmus
egritudine perturbatur. Plus hic voluntarius affectu doloris
affligitur, quam is invitus effectu languoris. Verum est enim
illud poeticum:
Res est solliciti plena timoris amor.
(2) Cuius pectus tam ferreum, cuius cor tam lapideum ut
gemitus non exprimat, lacrimas non effundat, cum proximi
vel amici morbum vel interitum intuetur, ut patienti non
compatiatur et dolenti non condoleat? Ipse Iesus cum vidisset
Mariam et Judeos qui cum ea venerant ad monumentum
plorantes, infremuit spiritu, turbavit semetipsum et
lacrimatus est. Forsitan non quia mortuus est, sed eo potius
quia mortuum ad vite miserias revocavit. Sciat autem se
culpabiliter durum et dure culpabilem, qui corporalem amici
|
|