Centenas pondo  dicebaut antiqui referentes ad libras.  
 Coepiam  futurum tempus ab eo, quod est coepi. Cato (or. 
inc.): “Coepiam seditiosa verba loqui.” Invenitur quoque  
apud maiores et infinitivi modi coepere. 
 Contionem  antiqui masculino genere posuere. 
 Cognitu  facilia eadem ratione dicitur, qua dictu facilia, et  
perspectu et factu facilia. 
 Contagionem  esse dicendum, non contagium.  
 Clitellae  dicuntur non tantum eae, quibus sarcinae conligatae  
mulis portantur, sed etiam locus Romae propter similitudinem,  
et in via Flaminia loca quaedam devexa subinde  
et adcliva. Est etiam tormenti genus eodem nomine appellatum.  
 Cloacale flumen  dixit Cato pro cloacarum omnium conluvie.  
 Compluriens  a compluribus significat stepe. Cato (or. inc. 18):  
“Contumelias mibi dixisti comipluriens”.  
 Citeria  appellabatur effigies quaedam arguta et loquax ridiculi  
gratia, quie in pompa vehi solita sit. Cato in Marcum  
Cae[ci]lium (6): “Quid ego cum illo dissertem amplius, quem  
ego denique credo in pompa vectitatum ire ludis pro citeria,  
atque cum spectatoribus sermocinaturum.” 
 Curionem  agnum Plautus (Aul. 562-3) pro macro dixit,  
quasi cura macruisset. 
 Coniector  interpres somniorum.  
 Comperce  pro conpesce dixerunt antiqui.  
 Comparsit  Terentius (Phorm. 44) pro conpescuit posuit.  
 Creduas  credas. Plautus (Bacch. 476): “Ipsus nec amat,  
nec tu creduas.” [Ipsus pro ipse.]
  |  
  |