Solutio
Respondeo dicendum, quod infectio originalis peccati tribus attribuitur: quia
inter partes animae, attribuitur generativae; et inter sensus, tactui; et inter
vires appetitivas attribuitur concupiscibili. Cuius est ratio, quia originale peccatum
est naturae, ut dictum est; unde infectio eius ad illas potentias principaliter
pertinet quae aliquem ordinem habent ad actum quo natura traducitur.
Actus autem ille duo habet, scilicet substantiam actus, et delectationem.
Delectatio autem ad sensum tactus pertinet. Substantia vero actus virtuti generativae
attribuitur sicut exequenti, sed virtuti concupiscibili sicut imperanti,
quia eius est tendere in id quod est conveniens et delectabile secundum sensum:
et ideo diversis rationibus his tribus viribus talis infectio praecipue ascribitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum actuale, quod consistit in actu eius
qui peccat, et voluntate, non potest esse in illa parte quae rationi non obedit;
nihil tamen prohibet quin in illa parte quae principium naturalis operationis
est, infectio naturae salvetur. Sciendum tamen est, quod etiam actuale peccatum
in generativa esse dicitur, non quidem sicut in subiecto, sed materialiter,
inquantum scilicet concupiscibilis actum generativae imperat.
Ad secundum dicendum, quod infectio generativae est infectio naturae; unde
non oportet quod ex ea relinquatur infectio peccati per actum eius in persona
generante, sed solum in persona generata.
Ad tertium dicendum, quod in sensualitate etiam est infectio, inquantum ordinat
et disponit actus generativae; sed in generativa est immediate, secundum quod
ipsa est immediatum principium traductionis naturae. Sed verum est quod
infectio fomitis in sensualitate principalius ostenditur, secundum quod infectio
naturae redundat in infectionem personae per actuales concupiscentias.
Ad quartum dicendum, quod infectio est in essentia animae sicut in primo
subiecto, sed in generativa sicut in cuius actu praecipue manifestatur; essentia
enim non est principium actus nisi mediante aliqua potentia; unde sic ex infectione
actus non dicitur essentia esse infecta, sicut hic de infectione loquimur.
Ad quintum dicendum, quod generativae ascribitur et originalis et actualis peccati
infectio. Originalis quidem, inquantum est principium actus naturalis, quo natura
traducitur; sed actualis, secundum quod habet aliquos actus exteriores ad generationem
ordinatos, qui ad virtutem motivam sensitivam pertinent; et quia nutritiva
similiter quosdam tales actus habet, ut apponere cibum ori, masticare, et delectationem
sentire, et huiusmodi; ideo sibi etiam actualis infectio attribuitur quasi
materialiter, non autem originalis, quia ipsa non est principium illius actus quo
natura traducitur, nisi remote, inquantum generativae deservit. Augmentativae vero
nulla infectio attribuitur: quia nec ad actum naturalis propagationis ordinatur, nec
iterum habet actus exteriores qui per motum sensitivae partis expleantur.
|
|