QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. Utrum Angeli sint adeo simplices, quod non sint compositi
ex materia et forma; 2. Utrum sit in eis personalitas; 3. Utrum sit in eis aliquis
numerus, et quis est iste; 4. Utrum omnes sint unius speciei; 5. Si non,
utrum sint unius generis; 6. De differentia Angeli et animae rationalis.
ARTICULUS 1
Utrum Angelus sit compositus ex materia et forma.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus sit compositus ex materia et forma. Quidquid enim est
in genere aliquo, participat rationem illius generis. Sed ratio substantiae,
secundum quod est praedicamentum, est quod sit composita ex materia et
forma. Boetius enim dicit in Comment. Praedicamentorum quod
Aristoteles, relictis extremis, scilicet materia et forma, agit de medio, idest de
composito, cum de substantia determinat. Cum ergo Angelus sit in praedicamento
substantiae, videtur quod ex materia et forma componatur.
2. Praeterea, quaecumque sunt in aliquo genere uno, communicant uniformiter
principia illius generis. Sed principia generis substantiae sunt materia et
forma. Cum ergo corpora quae sunt in genere substantiae, communicent ista
principia, ita quod ex eis componuntur, videtur quod etiam Angelus, qui est in
eodem genere, ex materia et forma componatur.
3. Praeterea, ubicumque inveniuntur proprietates materiae, invenitur materia;
cum proprietates materiae rei non sint a re separatae. Sed recipere, substare, et
huiusmodi, sunt proprietates materiae. Ergo cum inveniantur in Angelo, videtur
quod Angelus sit ex materia compositus.
4. Praeterea, omne quod est, vel est tantum actus, vel tantum potentia, vel
utrumque. Sed Angelus non est actus purus, quia sic non differret a Deo: nec
est potentia pura, quia sic non differret a materia prima: et praeterea nullam
operationem haberet. Ergo est compositus ex actu et potentia: et hoc est componi
ex materia et forma: ergo etc.
5. Praeterea, in libro de Causis, dicitur, quod omne creatum compositum
est ex finito et infinito. Sed Angelus est ens creatum. Ergo ex infinito, quod
est materia, compositus est.
6. Item dicit Boetius in lib. de Trinit., quod forma simplex subiectum esse
non potest. Sed Angelus est subiectum gratiae. Ergo non est tantum forma, sed
etiam habet materiam partem sui.
|
|