particularium actuum. Nam agibilia
particularis indeteminata sunt, et perfecte comprehendi
non possunt: quare quantuncunque conditores legum
fuerint sapientes, potuerunt eos latere aliquae particulares
circumstantiae circa agibilia hominum. Si igitur posterioribus
propter experientiam agibilium particularium
occurrit aliquid melius, inconveniens est non removere
leges paternas et antiquas propter meliores leges noviter
inventas. Videntur itaque hae rationes probare quod
quotiescunque occurrit aliquid melius, sunt leges paternae
immutandae. Sed hoc simpliciter afferre est valde periculosum
civitati et regno. Nam assuescere inducere novas
leges (ut innuit Philosophus 2. Pol.) est assuescere non
obedire legibus. Nam leges magnam efficaciam habent
ex consuetudines: de difficili enim quis facit contra aliquid,
quod est per diuturna tempora observatum. Assuescere
autem non obedire legibus, est assuescere non obedire regibus
et principibus, et per consequens est tollere principatum
et regnum. Quantum autem malum sequitur non
obedire regibus et legibus, ostendit Philosophus I. Rhetor.
qui ait, magis nocere, consuescere non obedire principibus,
quam non obedire medicis. Nam medici intendunt
bonum corporis: volunt enim corpora inducere ad
sanitatem. Sed veri legislatores et veri reges principaliter
intendunt bonum animae; quia intendunt cives inducere
ad virtutem. Ut ergo appareat quid tenendum sit de
quae sito, sciendum quod lex positiva si recta sit, oportet
quod innitatur legi naturali, et quod determinet gesta particularia
hominum. Dupliciter ergo potest huiusmodi lex
habere defectum. Primum si sit contraria legi naturali.
Secundo si non sufficienter determinaret particularia gesta.
Si primo modo deficiant leges paternae et positivae,
non sunt leges sed corruptiones legum, propter hoc observari
non debent: Nam leges positivae licet sint additae naturalibus
legibus, non tamen sunt contrariae illis, nisi vellemus
|
|