Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 273

Tomus I


melioribus civitatibus et aliis rebellibus
et cum eis generalem judicem Marchiae, aliosque
famosos viros nostri carceris excidiis aggregarunt.
Ex quo fiducia nobis certa promittitur,
quod tota provincia subsequenter ad fidem
nostri culminis reducetur. Si tamen partes
illas, ut credimus, potenter et magnifice requiramus.
Nolentes igitur oblatam quasi nobis
ad oculum de hostium conculcatione victoriam
negligere vos, quos laborum nostrorum
et onerum expertes esse non sinimus, ad
ipsius victoriae participium invitamus fidelitati
vestrae mandantes, quatenus ex sapore
rumorum hujusmodi, non causam laetitiae,
sed robur et animos assumentes, omnes
et singuli ad requisitionem, vos armis et equis,
prout magnificentius unumquemque decuerit,
praeparetis. Ut in aestate futura, cum felici
exercitu nostro, ad obtinendum de hostium
depressione triumphum, sic potenter procedere
valeatis, quod ad retributionem munificam,
quam propter haec et alia vestrae devotionis
obsequia, quae stabili mente concepimus,
ad remunerandum ea per efficaciam vestrorum
operum, libentius inducamur. Securos enim
vos esse volumus, quod, sicut vestrorum
quemlibet in nostris servitiis vires et animos
proprios exercere videbimus, sic in quemlibet
liberalitatis nostrae dextram proportionaliter
extendemus.

Torna all'inizio