Guido Faba: Ars dictaminis

290


V.
De eisdem consonantibus sibi concurrentibus removendis.
Generaliter autem urbanitatis causa teneas pro doctrina,
quod ad cautelam specifico de quibusdam: quia si dictio in r
desinit, sequens non incipiat ab eadem ut «error Romanorum»;
in m, ut «magnum malum»; in x, ut «rex Xerses»;
in n, ut «lumen novum»; in s, ut «bonus sonus»,
et sic de ceteris. Nam ex his vitium generatur, quod caçephaton
potest, seu turpis sonoritas , vel asperitas appellari.
Et dicitur caçephaton a cacos , quod est turpe, et phonos ,
quod est sonus , unde caçephaton , idest turpis sonus.
VI.
De vocalium concursione vitanda.
Preterea de vocalibus teneas incunctanter quod vitiosum
est nimis, si una dictio desinit in vocalem unam vel plures,
quod sequens dictio incipiat a vocali una vel pluribus. Exemplum
de una, ut «diligo animam tuam». Exemplum de pluribus,
ut «Dominus illuminatio mea et salus mea, etc.»; et specialiter,
quod est deterius, ab eadem, ut «laude, anima mea,
Dominum»; et idem in similibus. Hec de consilio procedunt,
sed necessitatem non inducunt. Quod si punctus planus interveniat,
stare potest, ut in hoc exemplo: «personam tuam diligo
omni tempore, sicut possum». Iterum ubi cadet punctus
medius, verbi gratia cum dico «ignoscat Deus malitie nostre, et
nobis pie conferat sue gratie largitatem». Sic ergo labora, si vis
dictamen habere politum, ut dictio si finiat in vocalem, a consonante
sequens assumat principium, et si terminetur in consonantem,
alia sumat initium a vocali; nam propter hoc magis
currit dictamen et hiatus ac turpis sonoritatis vitium removetur.
Exemplum: «Vere diligenda sunt illa que corpori
proficiunt, et anime non obsistunt».

Torna all'inizio