Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 594


XI. De origine Iosephi et nativitate, et cuius filius fuit, et de
compositione librorum, quos fecit.


Opere precium sane est post ista noscere, quis fuerit hic Iosephus et unde vel ex quo genere
originem ducens, qui tantam nobis materiam rerum gestarum cognitionemque prestiterit. Expone
ergo etiam hec ipse de se hoc modo scribens: Iosepphus Mathie filius, Ierosolimis sacerdos, qui et ipso
primo bello Romanos obpugnaverit et posterioribus nichilominus interfuerim preliis neccessitate constrictus
.
Constat igitur hunc virum per idem tempus non solum apud Iudeos, proprios cives, verum etiam apud
Romanos habitum esse nobillissimum, ita ut litterarum merito in urbe Roma etiam statua donaretur, et
libri eius bibiotece traderentur. Conscripsit itaque Antiquitatum ystoriam in XX libris. Belli vero
Iudaicie cum Romanis ystoriam septem voluminibus conprehendit, quam non solum Greca facundia,
verum etiam et patrio, id est Hebreo, sermone suis etiam civibus se edidisse confirmat, dignus, cui
pre ceteris omnibus debeat credi. Sed et alia eiusdem viri extant de Iudeorum vetustate duo volumina,
in quibus contradicere Appiani cuidam gramatico videtur, qui illis temporibus adversum Iudeos
scripserat, et ad alios quosdam, qui morem gentis Iudeorum atque instituta laceraverant. In primo
ergo ex his libris duobus, que volumina apud Hebreos in autoritate habeantur, secundum maiorum
tradictionem per hec docet:

XII. Prologus de libris, quos Iosephus conposuit.


Neque igitur innumera , inquit, apud nos habentur volumina intra se invicem discordia, sed
duo tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et iuste creduntur divinitus
inspirati. Ec quibus quinque sunt Mosey, continentes legem vite et successionem humanam prosapiam
usque ad ipsius Mosey terminum pretendentem, qui paulo minus a tria milia annorum continenciam
gerunt. A morte vero Mosey usque ad Artasensen, qui regnavit apud Persas, que gesta sunt prophete
quinque per ea tempora tredecim voluminibus conscripserunt. Reliqui vero quatuor libri hymnos in Deum
et vite et instituta ac monita mortalibus tradunt. Ab Artaxensemn vero usque ad nostrum tempus
scri[pta] quidem omnia fidem, tamen non eadem, que primis habetur; digna ducuntur, pro eo quod
non ita extiterit prophetarum iugis et expiata successio. Rebus ergo ipsis constat, quam nos
venerabiliter utamur in scripturis nostris. Nam cum tot secula intercesserunt, neque addere quis umquam
neque auferre aut permutare quid ausus est; sed omnibus gentis nostre hominibus insita hec quodamodo
atque ingenita fides est credere hec Dei esse consulta et his iugiter inherere ac pro ipsis, si ita
res poposcerit, libenter et animam ponere
. Sit etiam hec pars hystoriagraphi his in locis a nobis, ut
arbitror, non inconpetenter inserta. Est adhuc eius aliud eligens satis volumen, quod animus sit, qui
imperium teneat in nobis. Quem libellum quidam Machabeorum attitulaverant, pro eo quod certamina
inibi et agones pro pietate a Machabeis fratribus desudata contineat. Sed et in fine vicissimi
Antiquitatum libri significat idem ipse proposuisse quatuor voluminibus conprehensurum secundum
fidem et religionem patriam de Deo et de substancia eius ac legibus, et cur quedam apud eos luceant,
quedam non luceant. Sed et alia nonnulla opuscula a se dicit esse composita. In fine etiam supradicti
vicessimia Antiquitatum libri Iustum quendam ex Tyberiade, qui conatus sit hoc idem operis, quod
ipse explicuerat, adgredi, arguit falsitatis per hec verba: Sed non ego te imitatus in his que conscripseram.
Ipsis etenim imperatoribus optuli libros meos, cum adhuc ipsa que gesta sunt pene in oculis
haberentur, guippe qui conscius michi essem servate in omnibus veritatis, nec me de eorum testimonio
fefellit oppinio. Sed et aliis pluribus optuli, quorum multi etiam ipsis interfuere bellis, sicut Agrippa rex
et nonnulli eius propinqui; imperator quidem Tytus in tantum probavit ex istis debere libris ad omnes
homines rerum gestarum noticiam pervenire, ut manu subscriberet publice ab omnibus eos legi debet.
Rex vero Aggrippa LX et duabus epistolis de operis nostri veritate testatus est, ex quibus et duas inserui
.

Torna all'inizio