Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 246

Liber III


scire qui volet, apud Ciceronem, Quintilianumque, a quibus nos haec accepimus, facile inveniet.
De figuris verborum.
Cap. XXII.
Igitur quum ab eodem verbo membrum vel comprehensiones saepe inchoamus, repetitio a nobis, a Graecis gr-anafora dicitur, hoc modo: "Scipio Numantiam <sustulit>; Scipio Carthaginem delevit; Scipio pacem peperit; Scipio civitatem servavit". Contra, quum in idem verbum saepe definimus, conversio, sive gr-anastrofeappellatur, hoc modo: "Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, libertate vicit". Quum autem et ab eodem inchoamus et in idem definimus, ex ambabus his figuris una fit, quae complexio, sive gr-sumploke nominatur, hoc modo: "Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginenses. Qui sunt, qui in Italia crudele bellum gesserunt? Carthaginenses. Qui sunt, qui Italiam deformaverunt? Carthaginenses". Quum vero idem verbum in media oratione cum dignitate et concinnitate in diversis casibus saepe repetitur, Traductio, sive gr-ploke nuncupatur, hoc modo: "Qui nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere". Quum autem commiserationis vel alterius affectus movendi gratia, unum vel plura verba mutato ordine iterantur,

Torna all'inizio