| non relaxo, ut, quod pro me et multis aliis operamini, in dierum longitudinem operemini, et
 quod agitis ad relevationem in vobis sperantium, diutius agere valeatis.
 
 II 35
 
 Petitionem nobis ex parte vestra porrectam promovimus usque ad notam. Verum quia intelleximus
 per .. notarium, quod dominus papa se negotiis vestris reddit difficilem propter spem cuiusdam
 pecunie, quam de procuratoris vestri promissione concepit, ut asserit, maluimus ab incepte petitionis
 prosecutione desistere, quam ipsum ad petitionem sperate pecunie vestri commemoratione negotii
 excitare.
 
 II 36
 
 Pro amicis vestris et domini P. de Aquino rectori Campanie preces meminimus porrexisse. Et quidem
 spem exauditionis concepimus, que, sicut credimus et nullatenus dubitamus, rei non carebit
 eventu. Cum igitur presumptione probabili teneamus, quod ea, que processerunt de labiis domini
 pape, non faciet irrita, cum sit vir note virtutis et probate constantie, super eodem preces non duximus
 iterandas, ne forte sequentium adiectio precum vel rogatum precedentes dedisse contemptui
 vel rogantem in ipsis minus affectionis expressisse notaret.
 
 II 37
 
 Viro prudenti G., latori presentium, super litteris, quas ad vos a summo pontifice impetravit expedire,
 non vidimus aliquid difficultatis opponi, tum quia valde sincerum ad personam vestram affectum
 videtur habere, tum quia creditur vobis et Calinensi ecclesie fructuosus, tum etiam quia tantam
 in oculis domini pape et quorundam de fratribus invenerat gratiam, quod conatus vester vix aliquem
 sortitus fuisset effectum.
 | 
 |