Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 172

libro V


(3) Id autem quod mittitur vel optatur clericis sive laicis debet esse tale quod vel ad commodum recipientis pertineat, ut cum 'felicitatem' mittimus vel 'salutem', (4) vel pertineat ad mittentem, ut si 'benedictionem' vel 'bonam voluntatem' vel 'devotionem' destinat et 'fidele servitium', (5) vel ad mittentis et recipientis videatur meritum pertinere, ut si mittatur 'salus cum prontitudine serviendi'. 'Salus' enim ad recipientem, 'promptitudo serviendi' pertinet ad mittentem.
25. (1) DE BREVI DOCTRINA EXORDIORUM.
(2) Exordium est oratio comparans animum auditoris ad reliquam dictionem. Quod fit tribus modis: docilitate, benivolentia, attentione.
(3) Redditur enim auditor docilis prelibatione materie, benivolus ex circumstantiis rerum et meritis personarum, attentus utilitate, magnitudine vel novitate negotii. (4) Et nota quod docilitas et benivolentia mutua se interdum anticipatione preveniunt, interdum vero utiliter amiscentur. (5) Si enim gravis est nobis animus receptoris aut aliquatenus odiosa materies, subito a captatione benivolentie convenit exordiri, qua reddatur et ille placabilis et causa quam suggerimus excusata. (6) Ceterum, peritissimo dictatori solum excusasse non sufficit, nisi agat quod

Torna all'inizio