Cap. XXIII.
Fridericus, quod moneantur clerici, ut divina
celebrent tempore interdicti.
Inter caetera, quae sollicitudinis nostrae cura
quotidiana, et diligenti meditatione revolvit,
illud occurrit nostrae considerationis
praecipuum, qualiter venerandus Orthodoxae
fidei nostrae cultus, debito a vobis
et nostris fidelibus affectu, et devota
veneratione colatur, ut quo prae caeteris
mundi principibus, divina dextra, nostrum
erigit altius solium, eo per officiosae gratitudinis
debitum, nostra et nostrorum ubique
devotio sibi solvat munera gratiarum. Ex
eo quidem potest regnantium felicitas augeri
potissime, et subditorum status servari pacificus,
si regi regum grato devotionis xenio
placeamus, nec ex scandali alicujus subreptione
damnabili cultus debet postponi,
vel intermitti dominicus, quia quo amplius
humana scandala quandoque lasciviunt,
eo tempestatum sedator esset devotius exorandus.
Quare fidelitati tuae mandamus, quatenus
omnibus praelatis et clericis, de iurisdictione
tua, in aliquo loco idoneo convocatis,
praesentibus fratribus Praedicatoribus et
Minoribus per aliquem virum sapientem,
|
|