Gorus Aretinus: Regulae ortographie per alphabetum compilate

Pag 150


adhibeo et sic de similibus. De ordine vero dicetur postea immediate declarata principali materia de /h/. De signo breviter sciendum quod Priscianus utitur tali ratione ad probandum quod /h/ non sit litera, quia /h/ aut esset vocalis aut consonans. Non est vocalis quia vocalis potest per se facere sillabam quod /h/ nullo modo facere. Non est consonans quia aut esset semivocalis aut muta. Non semivocalis quia quelibet semivocalis potest dictionem integram terminare, sed in /h/ nulla dictio integra terminatur. Et videtur quod sic quia dicimus /ah/, /vah/, ille sunt terminationes appocopate et sic de similibus. Similiter contra non est muta quia nulla sillaba potest esse ex pluribus duabus mutis iuxta se positis nec ex pluribus tribus consonantibus, sed /h/ ponitur cum duabus mutis ut ricthmus. Ne valet si quis dicat eam habere figuram litere, inscribitur inter alias literas quia contra scribuntur quedam figure literarum, ut /9/2/o/ que non sunt litere sed representant nobis dictiones quasdam. 24. In proposita materia quatuor regule sunt notande quarum prima est quod nulla prepositio nec coniunctio aspiratur et hinc est quod erraret si quis scriberet abundo sive abundans et similia cum aspiratione, componitur enim ex ab prepositione et undo/undat, similiter abeo/bis, id est discedo, cum componatur ex ab et eo-is, aspirari non debet. Et sic intellige de omnibus aliis dictionibus compositis a prepositione in quibus sepe erratur. Similiter /ac/ in quantum est coniunctio, debet scribi sine aspiratione, sed cum /h/ quando est pronomen. Secunda regula est quod aspiratio proponitur omnibus vocalibus, ut habeo/hinnus/humus/hebeo/heres/ homo/ preponitur autem quatuor consonantibus tantum s/c/p/t/, ut thremes/michi/Philippus/chorus. Causam qua in ipsa preponitur vocalibus et consantibus amore brevitatis omictenda puto. 25. Tertia regula est quod si auferatur vocalibus aspirandis fit vitium non tamen mutat significationem dictionis, ut si habeo-es scribatur sine /h/ non tamen tollitur eius significatio. Si autem auferatur consonantibus ita coheret eis quod penitus significationis vim minuit. Ut si dicam Pilippus pro Philippus, secundum Priscianum. Quartum sciendum est que sit dictiones que in principio aspirantur. De hiis vero que aspirantur in medio longum esset videre. Sed hoc tamen sciendum est quod nihil magis confert ad scientiam recte scribendi quam cognoscere naturas dictionum et earum originem. Sed ut facilior sit doctrina primo notandi sunt hii versus:

Torna all'inizio