Solutio 
Respondeo dicendum, quod mereri, sicut dictum est, est facere aliquid sibi debitum. 
Hoc autem contingit tribus modis. Uno modo quando aliquis facit de non 
debito debitum; sicut aliquis primo motu caritatis meretur vitam aeternam, 
faciens eam debitam sibi, quae prius ei debita non erat. Alio modo quod erat 
minus debitum faciendo sibi magis debitum: quod contingit in eo in quo caritas 
augetur. Tertio contingit, quando aliquid quod est uno modo debitum sibi, facit 
alio modo debitum sibi; sicut puer baptizatus, cui debetur vita aeterna ex habitu 
gratiae in baptismo infusae, quando usum liberi arbitrii habere incipit, facit 
sibi debitam eam ex actu. 
Primo igitur modo Christus meruit in primo instanti suae conceptionis claritatem 
corporis: quae quidem non erat ei debita neque ex conditione naturae in se 
consideratae, neque consequebatur ex necessitate unionis, sicut gloria fruitionis, 
ut dictum est. Secundo autem modo Christus mereri non potuit, quia caritas 
non est augmentata in Christo. Tertio modo meruit in omnibus actibus suis post 
primum instans suae conceptionis: quia fecit sibi debitum aliquibus actibus 
quod prius ex aliis actibus debebatur. Actus autem quo quis meretur, est ille 
cuius agens est dominus, ut supra dictum est, et qui est proportionatus mercedi. 
Est autem homo dominus suorum actuum per voluntatem; quam quia caritas 
perficit in ordine ad finem ultimum, ideo actum fini proportionatum facit, scilicet 
beatitudini quae proprie merces est nostrorum meritorum; et ideo omnis 
actus voluntarius caritate informatus, est meritorius. Cum igitur Christus passionem 
suam voluntarie sustinuerit (oblatus enim est quia ipse voluit, Isai. 53), 
et voluntas ista caritate fuerit informata, non est dubium quod per suam passionem 
meruerit. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod emptio est principaliter propter habendam 
rem quae emitur: et ideo postquam semel empta est, ulterius non emitur: sed 
actio qua quis meretur non est principaliter propter praemium consequendum, 
sed propter bonum caritatis. Unde homo habens caritatem etiam operaretur, si 
nulla retributio sequeretur; unde etiam postquam meruit aliquid operatur; et id 
quod sibi primo uno modo debebatur, postea alio modo sibi debetur. 
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod faciat sibi magis debitum, quia 
hoc est secundum intensionem caritatis, quae est radix merendi; sed facit sibi 
pluribus modis debitum. 
Ad tertium dicendum, quod quamvis passio sit in corpore, tamen voluntas 
acceptans passionem fuit in anima.
  |  
  |