56. Potest ratio doceri atque conscientia  
per has duas mulieres, quae quasi pro mortuo  
fratre spiritu exorant dei sapientiam,  
ut in scelere sepultum suscitet ad ueniam.  
57. Auferatur ergo primum lapis iussu domini,  
ut peccator uocem Christi audiens exiliat  
et spelunca patefacta, id est cordis aditu  
reserato, paenitendus reuiuescat animus.  
58. Veniant istae sorores, pro salute mortui  
Iesum lacrimis exorent ut clementer animam,  
que est mortua, respectu pietatis suscitet,  
insensibilem rigorem de corde remoueat.  
59. Possunt etiam per duas has sorores congrue  
duae uitae figurari utraque perspicue:  
altera laboriose quae sudat in opere,  
altera quae se suspendit raptim super aetera.  
60. Una bona nam seruilis, altera sed optima.  
Haec turbatur circa multa, haec de multis libera,  
ista sui conditoris speciem desiderat,  
ardet ignibus amoris, querit, amat, diligit.  
61. Tunc quatriduanum fertur iacuisse mortuum,  
cuius numeri figuram sic datur intellegi:  
Quattuor modis peccatum nequiter efficitur,  
per quod noster prorsus homo moritur interior.  
62. Primum nascitur in corde mala cogitatio,  
quam consensus prauus fouet atque delectatio.  
Hac in specie formata lingua foras parturit,  
dum loquendi dat effectum per uerba mortifera. 
  |  
  |