corriperet dicens: «Ipochrita, quare hoc ad captandos popularis  
aurę rumores coram omnibus facis?», nichil aliud respondit:  
«Tui sint confessores, mei sint martires». Cum  
vero post diuturnam heremiticę conversationis vitam ad predicandum  
iam ire disponeret, Romam primitus pergere studuit et ab apostolica  
sede consecrationem archiepiscopatus accepit. Retulit  
mihi quidam senex monachus, qui eum illuc comitatus  
de Ravennę finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis  
cum omnibus quidem qui eum sequebantur pedester ibat, sed  
ipse iugiter psallens et ceteros longe precedens, nudis  
semper pedibus incedebat. Pro labore quidem itineris cotidie  
comedebat, sed per singulos dies de medio pane et aqua vivens,  
in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, cotidiano victui  
poma quęlibet vel herbarum radices addebat.  
Postquam autem consecratus est, cotidie observabat et monasticum  
pariter et canonicum in celebrandis horarum offitiis  
ordinem. Cum vero iam ultramontanos peteret fines, equo  
quidem vehebatur, sed venerabilis pontifex, sicut dicitur, nudis cruribus  
semper et plantis adeo intolerabilem frigidissimę regionis  
tolerabat algorem, ut volens descendere vix pedem ab subherente  
ferro disiungeret, nisi aqua calida subveniret.  
Ad gentiles autem postremo perveniens, cum tanta cepit fervidi 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |