Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 587


Albucius Novariensis et Mesali et Corvinus rethores fuerunt. Egyptus itaque Romano imperio per
Octavianum subacta est anno XV regni eius; apud quam regnatum fuerat post Alexandrum per XII
reges ann. LXXXVI. His temporibus Herodes contra regem Arabum ab Antonio missus
fuerat, sed rediens in gratiam Cesaris admissus est; et amplians ei regnum tradidit ei Trachonidem
et Miream et totam maritimam usque ad Pyrum Simeonis, deditque ei Cesar CCCCtos Galathas
satelites, qui postea vocati sunt Herodiani. Eodem tempore, ut ait Tertulianus, vel pocius XLII.
ann. imperii Cesaris Augusti et XXXII. regni Herodis, Maria peperit filium primogenitum. Hic
est finis quinque etatis, que senectuti conparatur, eo quod in hac plebs Hebrea multis malis oppressa
est, et continuit generationes XIIII. Fuerunt anni ab Adam usque ad Christum an V milia CXCVIIII,
a diluvio CCC minus XLIII, ab Abraam duo milia XV, a David CCCLVI, a transmigratione
Babilonis DLXXXVIIII, alii dicunt DLXXXVI, ab Urbe condita DCCLII, quidam dicunt XXXIII.
Not. ad cuius tempus elucidandum aliquot annos, qui ad rem pertinent, singulariter et evidentius
declaremus.
Anno igitur Octaviani Augusti X defecit pontificatus Iudeorum. Anno XI alienigena,
filius Antipatri Ascalonite et matris Epyridis Arabice, suscepit, ut prediximus, a Romanis Iudaicum
regnum; cuius principatus modo per duces, modo per reges, modo per pontifices, fuerat actenus a
Iudeis optentum. Iminente vero Christi nativitate ad alienigenam translatum est, ut adimpleretur
illud propheticum: Non deficiet princeps vel non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius ,
dum [donec] veniat qui venturus [mittendus] est, et ipse e[rit] ex[pectatio] gen[tium] . Sed
Herodes combussit libros geneologie gentis Iudee, ut deficientibus probationibus crederentur ad eum
pertinere. Hic conplentur LXVIIII an. ebdomade Danielis, que faciunt CCCCLXXXIII. Defecit
etiam successio generis sacerdotalis, cum emeretur sacerdotium a Romanis Anno Octaviani
Augusti XLVII. et regni Herodis XXXVII scatentibus e corpore vermibus miserabiliter mortuus
est; qui fuit in aliis fortunatissimus, sed in domesticis infelicissimus. Qui multas civitates construxit,
scilicet Cesaream, que Turris Straconis antea vocabatur, Samariam reparans Sebasten, id est Augustam,
nominavit. In Ierusalem multas domos edificavit et turrim, quam ad honorem Antonii
vocavit Antoniam, sed nunc dicitur turris David; construxit et aquilam auream super Speciosam
portam templi ad honorem posuit Romanorum, quem Iudei deiecerunt in morte ipsius; fecit et in
Ascalone domum regiam, unde Ascalonita vocatus est; fecit et templa multa ad honorem Cesaris, sed
et templum Domini decoravit. In singulis Syrie urbibus opera multa construxit, sed homicidia et
paricidia multa conmisit. Nam Yrcanum et filium eius et sororem suam, uxorem cum duobus filiis et
socrum et duos viros sororis, unum post alium, fecit occidi. Iussit quoque sileam nobiliores in morte
sua Iudeos occidi, ut eo mortuo plangeret universus Iudea saltem invita; et cum de VIIII uxoribus
numerosam genuit prolem, tres iussit occidi, Antipatrum, Alexandrum et Aristobolum; tres autem
superstites extiterunt, Archelaus, Herodes Antipater et Phylipus. Aristobolus vero reliquid filium
suum
Herodem Agrippam et filiam Herodiadem; mortuo Herode orta est inter fratres de regno seditio.
Inter quos, cum Rome coram Cesare litigassent, Cesar regnum divisit, medietatem Archelao, aliam
medietatem inter Herodem Antipatrem et Phylipum; Archelao quidem Iudeam tradidit et Ydumeam,
Herodi regionem trans flumen et Galileam, Phylipo Ituream et Traconitidem. Factus est
Archelaus diarchus, sed quandoque monarchus, intellige secundum oppinionem vulgi vel promissionem
Augusti vel iactantiam sui Herodes autem et Phylipus facti sunt tetrarche. Anno XLVIII. regni

Torna all'inizio