Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 388


sanctorum martyrum ac confessorum, perfectorum iustorum,
toto orbe terrarum requiescentium. Inter quas, ut a nostris maioribus
accepimus, recondidit corpus sancti Gabini presbiteri, cuius
altare mansit ibi usque ad tempora nostra. Nam tempore domni
Eugenii III papae, quando eius praecepto ereximus ibi istud altare,
duo altaria ibi erant: altare videlicet sancti Gabinii presbiteri, ad
quod Sardinia et Corsica tributum annualiter mittebant, et altare
beatae Mariae semper virginis, quod praenominatus domnus Gregorius
papa III fecerat et consecraverat; sub quibus altaribus
invenimus tres sepulturas ferro et plumbo optime ligatas, quae etiam
altaria cancellis aeneis circumdedit. In quo etiam oratorio imaginem
beatae Mariae semper virginis, filium amplexantis, posuit.
Supra quam imaginem fecimus loculum tempore domni Alexandri
III papae, in quo honorifice cum romano clero posuimus dextrum
armum beati Stephani protomartyris, quod domnus Pelagius papa
huic basilicae donavit, sicut in translatione eius, de Constantinopoli
Romam facta, habetur.
UBI REQUIESCAT DOMNUS GREGORIUS ET EUGENIUS III PAPA.
8. Hic itaque sanctissimus papa Gregorius III requiescit in loco
illo, ubi nunc felicis memoriae beatus Eugenius papa III requiescit.
Ubi etiam ad honorem eiusdem Gregorii papae fuit erectus arcus,
optimo mosibo depictus, et permansit arcus ille usque ad tempora
domni Eugenii III papae. De quo habemus in epitafio eius hunc
versum:
Tertius hic papa Gregorius est tumulatus.

Torna all'inizio