Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 446


dicta tria genera virorum. Quia quantum ad victum satisfaciunt
agricolae: ut intelligamus per agricolas, omnes
colentes terras et vineas, et universaliter omnes pastores
animalium. Sed quantun ad domos, et vestimenta, et
alia artificia satisfaciunt artifices. Quarum vero ad defensionem
deserviut bellatores. Sic ergo determinavit dictus
Philosophus de multitudine et de distinctione civium.
Secundo intromisit se et determinavit de distinctione possessionum,
dividens totam regionem idest, totum territorium
civitatis in tres partes videlicet in partem sacram,
communem, et propriam. Partem sacram attribuebat
cultui divino, communem bellatoribus, propriam agricolis.
Dicebat autem tunc territorium civitatis optime
divisum esse, si par tribueretur ministrantibus in templis
divinis, quam appellabat sacram pars vero bellatoribus.
quam appellabat communem, eo quod bellatore communi
bono ut defensioni patriae vacare debeant: pars vero
esse propria ipsis agricolis: artificibus quidem nullam partem
tribuebat territorii, eo quod ex arte sufficienter vivere
possent: nec etiam bellatoribus tribuebat territorium
tanquam proprium, sed solum tribuebat eis arma. dicebat
autem debere esse aliquod territorium commune, de
quo bellatores viverent quasi de communi aerario. Tertio
intromisit se de distinctione iudiciorum, dicebat enim omnia
iudicia debere esse de tribus, secundum quod de tribus
litigant cives: videlicet de nocumento, iniuriis, et
morte. Quicunque enim iniustificat in alium, vel iniustificat
in res nocendo et damnificando ipsum: vel in personam.
et hoc dupliciter, vel dehonorando eam, faciendo
ei opprobria et vituperia: vel offendendo ipsam, faciendo
ei percussiones et vulnera. Iniustificationes autem quantum
ad res appellabat nocumentum: sed iniustificationem
quantum ad honorationem personae vocabat iniuriam:
offensionem quidem ipsius personae quantum ad percussiones
et vulnera nominabat mortem, quia talia ad mortem

Torna all'inizio