Salimbene de Adam: Cronica

Pag 408


Milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius
et fecerunt IIII partes, unicuique militi partem. Et tunicam. Erat
autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt
ergo adinvicem: Non scindamus eam, sed sorciamur de illa cuius
sit. Ut Scriptura impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hec fecerunt.
Patet igitur ex predictis quod, cum Dominus dixit: neque duas
tunicas («habeatis»), non intellexit ad litteram, quin homo qui indiget
possit habere plures et ad lavandum sordes et ad lesionem
frigoris evitandam. Tertio, quia Apostolus, I ad Timo. VI, in
plurali dicit: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti
simus. Quarto, quia, sicut, testante Domino, Act. XX, beatius
est magis dare quam accipere, sic bonum est habere, unde Scriptura
in operibus pietatis possit impleri. Hinc Iohannes Baptista
dixit, Luc. III: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Et qui habet
escas, similiter faciat. Ideo dicit Ieronimus: «Quicquid corpori
nostro sufficere potest et hominum imbecillitati, si aliud retines,
duas tunicas habes».
De penuria autem istorum, scilicet victualium et vestimentorum,
sic dicit Apostolus, I ad Cor. IIII: Usque in hanc horam et
esurimus et sitimus et nudi sumus. Et iterum in secunda ad Cor. XI:
In fame et siti, in ieiuniis multis. In frigore et nuditate. Et tamen
dicebat ad Phili., IIII: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens
esse. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus
sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. Omnia
possum in eo qui me confortat. Item parum infra: Habeo autem
omnia et abundo. Quare hoc? Audi quare. Quia melius est modicum
iusto super divitias peccatorum multas. Ideo Sapiens in Prover.
dicit, X: Non affliget Dominus fame animam iusti. Ideo Apostolus
ad Ro. dicit, VIII: Quis ergo nos separabit a caritate Christi?
Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an
periculum an gladius? Et cetera que secuntur.

Torna all'inizio