Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Questio 10


Utrum eadem sint principia congruitatis et perfectionis
Consequenter quaeritur utrum eadem sint principia congruitatis
et perfectionis.
Et videtur quod non,
1. quia eorum quae differunt essentialiter, non sunt eadem
principia; sed perfectio et congruitas differunt essentialiter; ergo
eorum non sunt eadem principia. Maior videtur manifesta. Minor
de se patet. Nam congruitas et perfectio sunt diversae passiones
orationis.
2. Item, si congruitatis <et> perfectionis essent eadem principia,
tunc ubicumque esset congruitas, et perfectio; consequens
est falsum; ergo et antecedens. Falsitas consequentis manifesta
est. Nam haec est congrua 'homo albus', non autem perfecta. Consequentia
declaratur. Nam si eorundem essent eadem principia,
tunc cum produceretur unum, et reliquum.
In contrarium arguitur: íd quod est causa causae orationis
et principium, est principium perfectionis; sed constructibilia sunt
causa causae orationis, et hoc materialiter, modi autem significandi
formaliter vel effective sunt; ergo sunt causa perfectionis orationis.
Sed manifestum est quod significatum et modi significandi
sunt principium congruitatis, ut visum est prius, et ista sunt
eadem; ergo eadem sunt principia congruitatis et perfectionis.
Maior primi syllogismi videtur manifesta, eo quod esse rei est
perfectio rei. Et minor etiam; nam constructibilia coniuncta secundum
debitos modos significandi orationem perficiunt.
Tamen sciendum ad evidentiam quaestionis quod in rebus
grammaticalibus non reperitur perfectio nisi per quamdam similitudinem
ad res naturales, eo quod ars sequitur naturam inquantum
potest, et propter hoc Philosophus in II Physicorum
<dicit> quod si natura faceret domum, faceret eam quemadmodum
ars. Unde nos videmus quod natura et ars eodem modo faciunt
sanitatem, eo quod ars propter hoc inventa est, ut suppleat quae
natura facere non potest. In natura autem dicitur esse perfectum
quod attingit propriam operationem et finem, sicut dicitur I
Politicae ; et quanto magis potest in propriam operationem et
finem et minus est ei admixtum de potentia passiva et privatione,
tanto dicitur esse perfectius; et quia Deus maxime habet virtutem
propriam et operationem et nihil est sibi admixtum de potentia
passiva et privatione, ideo dicitur esse perfectissimus. In
omnibus autem aliis entibus est < aliquid > admixtum de privatione,
et ideo perfectissima simpliciter esse non possunt. Etiam in specie
aliqua dicitur aliquid esse perfectum, quod habet propriam
virtutem et operationem et finem attingere potest; et quanto
magis potest in propriam operationem et finem et minus est ei
admixtum de potentia passiva et privatione quae opponitur illi
operationi, tanto dicitur esse perfectius, verbi gratia ut in homine.
Ille namque homo dicitur esse perfectus, qui potest in istam operationem
quae est intelligere, eo quod intelligere est propria operatio
hominis, eo quod homo est intellectus vel est maxime operans
secundum intellectum, sicut apparet VI Ethicorum , et
quanto homo potest in istam operationem quae est intelligere et
minus est ei admixtum de potentia passiva et privatione quae opponitur
illi operationi, tanto dicitur esse perfectior; [dicit] ille
homo qui magis operatur secundum intellectum ut possibile est
in specie humana, dicitur esse perfectissimus in specie humana.
Et ut est in natura, ita est in arte. Unde illa oratio dicitur esse
perfecta, quae attingit propriam operationem et finem, et tanto
dicetur esse perfectior, quanto magis attingit proprium finem et
operationem et minus erit sibi admixtum de potentia passiva et
privatione. Propria autem operatio ipsius orationis est determinare
dependentiam et potentiam et privationem ipsius intellectus, et
ideo illa oratio erit perfecta, quae potest determinare dependentiam
et privationem intellectus. Et propter hoc bene dixerunt antiqui,
quod oratio perfecta est quae perfectum sensum generat in animo
auditoris; unde oratio perfecta est quae determinat dependentiam
et privationem intellectus.
Tamen sciendum ad evidentiam quaestionis quod perfectio
est quaedam passio orationis causata ex debitis modis significandi
secundum quod unum est determinatum <ad> dependentiam alterius,
per quam scilicet perfectionem oratio est determinans dependentiam
intellectus; congruitas etiam est quaedam passio orationis
causata ex debita proportione modorum significandi.
Tunc ergo ad quaestionem dicendum omnibus aliis opinionibus,
quia de hoc multa dicuntur, quod eadem sunt principia congruitatis
et perfectionis, tamen sub alio et alio modo et etiam
plura requiruntur ad perfectionem orationis quam ad congruitatem
ipsius. Quod etiam eadem sint principia congruitatis et perfectionis
orationis probatur, quia id quod est per se causa subiecti,
est etiam causa omnium passionum illius; sed constructibilia
ipsa et modi significandi sunt per se causa ipsius orationis;
ergo etiam causa omnium passionum orationis; sed congruitas et
perfectio sunt passiones orationis; ergo <eadem> erit causa perfectionis
et congruitatis. Maior propositio manifesta est, eo quod
quicquid est causa causae, est causa causati, unde Philosophus
vult VIII Physicorum quod causa secunda non agat nisi in virtute
primae et hoc etiam dicitur in prima propositione De causis.
Minor etiam propositio satis patet, eo quod significata sive constructibilia
secundum debitos modos significandi coniuncta costituunt
orationem tamquam principia intrinseca, eo quod constructibilia
sunt tamquam causa materialis et modi significandi
sicut £ormalis et quodammodo sicut efficiens; etiam ipse intellectus
est causa orationis, non tamen intrinseca, sed extrinseca;
et ideo patet minor, quod constructibilia et modi significandi sunt
per se causa orationis, loquendo de causis intrinsecis.
Iterum hoc arguitur: id quod est causa uniendi partem cum
parte et dependentiae partis ad partem et determinationis ipsius
dependentiae, est causa perfectionis sive principium; sed modi
significandi et constructibilia sunt causa dependentiae partis ad
partem et determinationis ipsius et uniendi partem cum parte;
ergo constructibilia et modi significandi sunt causa perfectionis.
Maior videtur manifesta, eo quod perfectio in oratione constituitur
secundum quod oratio est determinativa dependentiae et
potentiae intellectus; hoc etiam non est nisi quia una pars unitur
cum alia parte et etiam dependentia unius partis determinatur
per aliam partem. Minor declaratur. Nam constructibilia ipsa sic
se habent, quod secundum quod unum unitur cum alio secundum
debitos modos significandi est causa determinationis dependentiae
alterius, et per suos modos significandi unum dependet ad aliud
et unitur cum alio. Nam ex eo quod unum significat per modum
per se stantis, alterum per modum dependentis, ex hoc unum
alteri unitur et dependet ad aliud. Et sic apparet quod eadem
sint principia congruitatis et perfectionis, quia ista eadem, scilicet
modi significandi et constructibilia, sunt causa congruitatis, constructibilia
sicut principia materialia et modi significandi sicut
principia formalia et quodammodo effectiva; tamen quamquam
modi significandi et constructibilia sint causa congruitatis et perfectionis,
tamen sub alia et alia ratione et modo. Nam secundum
quod aliqua coniunguntur secundum debitos modos significandi,
causatur in oratione congruitas; incongruitas autem, secundum
quod aliqua coniunguntur secundum indebitos et improportionabiles
modos significandi, ut cum dicitur 'homo albus' vel 'homo
sedet', vel 'homo albi' vel 'homo sedent' quantum ad incongruitatem.
Perfectio autem causatur ex modis significandi secundum
quod unum est determinativum dependentiae alterius, ut cum
dicitur 'homo currit', causatur perfectio ex eo quod 'homo' significat
per modum habitus et quietis, 'currit' autem per modum
fluxus et fieri. Nam dependentia huius, quod est 'currit', quod est
se habere per modum fluxus et fieri, determinatur a modis significandi
hominis, quod est significare per modum habitus et quietis
et per se stantis, quia ex hoc quod 'homo' tales modos habet
significandi, est natum determinare dependentiam huius verbi
'currit'; et ex hoc enim, quod unum est determinativum dependentiae
alterius, coniuncta ad invicem determinat dependentiam
intellectus, et ideo, secundum quod aliqua coniunguntur per modos
significandi ita quod unum sit determinativum alterius, causatur
perfectio; secundum quod iunguntur secundum proportionabiles
modos significandi, causatur congruitas. Verbi gratia, in rebus
similibus: nam lignum secundum quod in potentia est ut determinetur
per formam archae, dicitur imperfectionem <habere>; secundum
autem quod determinatum est per formam archae et informatum
forma archae ab archifactore, dicitur esse perfectum
et perfectionem habere quia, ut sic, determinata est dependentia
sui; secundum autem quod ibi est proportio partium, ita quod
una proportionem habet ut ad alteram coniungatur, hoc modo
dicitur ibi esse congruitas, secundum quod ad invicem coniunguntur,
sicut secundum quod aliquae assides debite coniungerentur
ad invicem, ita quod una bene coaequaretur alteri et bene
coniungeretur ita quod ibi non remaneret apertio partium; <si
autem esset> ita quod fundus non bene esset coniunctus fundis,
diceretur esse incongruitas partium, eo quod partes non bene proportionarentur
ad invicem. Sed perfectio dicitur esse secundum
quod istae assides quae erant in potentia ad formam archae, per
coniunctionem earum ad invicem resultat forma archae et perficitur
earum potentia et determinatur | earum dependentia; et
hoc apparet ex materia rerum naturalium quae maxime dicitur
imperfecta et dependens. Nam ipsa perficitur et determinatur
eius dependentia per adventum formae; et ideo patet quod perfectio
<est> secundum quod una pars est determinativa dependentiae
alterius.
Iterum, plus requiritur ad perfectionem quam ad congruitatem.
Nam ista oratio congrua est 'homo albus'; etiam 'si homo
currit' vel 'currit bene', non tamen est perfecta, eo quod non determinat
dependentiam intellectus, quia si dicitur 'si homo currit'
<non> dependet intellectus; etiam si dicitur 'currit bene' <non>
dependet intellectus, et si dicitur 'homo albus'; ergo si diceretur
'omnis homo currit; Sortes est homo; ergo', quia dependet intellectus,
et orationem praedictam bene grammaticus considerat non
quantum ad consequentiam, sed quantum ad perfectionem et congruitatem.
Unde ad perfectionem orationis requiritur quod sit
aliquid quod significet per modum habitus et quietis, et aliquid
per modum fluxus et fieri distantis et coniungatur secundum debitum
modum, ita quod unum sit determinativum dependentiae
alterius. Unde bene requiritur ad perfectionem quod ibi sit proportio
modorum requisitorum ut ad talem speciem constructionis,
tamen sub alio modo causat perfectionem quam congruitatem,
et aliqua requiruntur ad perfectionem sine quibus congruitas
esse posset.
Iterum, non sufficit distantia quae importatur per verbum ad
perfectionem, unde ista non est perfecta 'hominem currere', sed
requiritur quaedem alia distantia superaddita distantiae quae convenit
verbo ratione modi finiti, et ita est quodammodo antecedens
verbo unde verbum est. Et ita apparet quod quodammodo eadem
sunt principia congruitatis et perfectionis; et quae requiruntur ad
congruitatem, requiruntur ad perfectionem; tamen alio modo et
alio sunt principia congruitatis et perfectionis. Etiam apparet quod
plura requiruntur ad perfectionem quam ad congruitatem, quia
requiritur ipsum verbum finitum, unde absque nomine et verbo
nulla constat perfecta oratio.
1. Ad primam: "Eorum quae differunt etc.", dicendum quod
verum est sub eodem modo, sub alio tamen modo et alio possunt
esse et sic sunt principia congruitatis et perfectionis, sicut nauta
ipse est causa salutis navis et etiam submersionis, tamen alio modo
et alio, quia per sui praesentiam est causa salutis, per absentiam
causa submersionis. Iterum, sol per sui appropinquationem ad
nos est causa caloris et magnorum dierum, per remotionem sui
est causa frigoris et parvorum dierum, sicut apparet in hieme.
2. Tunc ad aliud: "Si perfectionis et congruitatis etc.", dico
quod verum est, si eodem modo et non plus requiritur ad congruitatem
quam ad perfectionem; sed non est sic. Nam ipsa perfectio
immediatius causatur a modis essentialibus et specificis, ut
dicendo 'homo currit'; ex modis autem accidentalibus et posterioribus
dispositio magis, sicut ex numero et persona. Congruitas
autem e converso. Nam congruitas immediate causatur ex modis
accidentalibus, sicut ex numero et persona, dispositio autem ex
modis essentialibus, sicut ab hoc quod est significare per modum
habitus et quietis et fluxus et fieri.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205
Torna all'inizio