Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 490


De mirabilibus que faciunt fratres Minores in magna Tartaria,
qui demones de obsessis corporibus expellunt. Cap. XXXVI.
 
1. In hac contrata Deus omnipotens fratribus Minoribus
hanc dedit gratiam magnam, nam in magna Tartaria ita pro
nichilo habent expellere demones ab obsessis, sicut de domo
expellerent unum canem. Unde multi homines et mulieres
illic a demone sunt obsessi, quos ligatos bene per X dietas
isti ad fratres nostros conducunt. Isti autem demoniaci cum
adducti sunt ad fratres, ipsi ex parte et in nomine Iesu Christi
precipiunt demonibus illis quod exire debeant de illis corporibus
obsessorum, quam cicius ipsi possint. Tunc statim mandato
facto exeunt ab illis. Deinde qui sunt a demone liberati,
se statim faciunt baptizari. Tunc fratres illa sua ydola de filtro
accipientes, que ipsi habent, cum cruce et aqua benedicta et
illa portant ad ignem. Deinde omnes de contrata veniunt videre
comburi deos suorum vicinorum. Tunc fratres ydola accipientes,
illa ponunt in ignem, et tunc illa de igne exeunt. Propter
quod fratres postea de aqua accipiunt benedicta quam in
ignem prohiciunt, et statim demon fugit ab igne, et sic fratres

Torna all'inizio