Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 136


aliis locis, et Dyonisius 4 c. De divinis nominibus . Ex quo certe sequitur
quod bonum comune preamandum est bono particulari cuiuscumque tum
quia bonum comune magis convenit cum bono sumpto in comuni quam
bonum particulare - utrumque enim comune dicitur per quandam indeterminationem -
tum quia comune est magis bonum quam particulare,
cum in comuni includatur particulare in quantum huiusmodi et non e
converso.
Quantum autem ad secundum, idest quantum ad pulcrum, dicit Dyonisius
c. 4 De divinis nominibus quod pulcrum est omnibus amabile; et
Cant . 1[,15] dicitur: «Pulcher es, dilecte mi». Ex quo indubitanter
sequitur quod quilibet civis debet preferre bonum comune civitatis bono
proprio et quilibet christianus bonum comune ecclesie catholice bono suo
privato, quia tota pulcritudo partis in quantum pars est, dependet a
pulcritudine totius. Quod quidem apparet dupliciter. Primo quidem quia
pars, que pulcra reputatur in se considerata, si toti non conveniat turpis
est, iuxta illud Augustini in libro III Confessionum «Turpis est omnis
pars universo suo non congruens». Et de hoc habemus exemplum in
corporibus humanis et etiam in edificiis. Nasus enim quantumcumque sit
pulcher in se, turpis est si non respondeat magnitudini faciei. Et similiter
contingit de facie respectu alterius corporis. Et similiter contingit de
platea respectu civitatis vel castri, et de claustro vel dormitorio vel alio
edificio respectu totius monasterii. Secundum enim et Philosophum et
Dyonisium, pulcritudo consistit in quadam proportione sine qua esse non
potest. Quo igitur flore prosperitatis poterit pulcher esse civis vel christianus

Torna all'inizio