: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 466


§ 45. Levistica. - Hepar opilatum frigore levistica quaerunt,
Torsio ventosa, medicina, menstrua clausa.
§ 46. Lilium. - Praecisis nervis cum melle, combustaque membra,
Vultus deducit rugas, maculas fugat omnes
§ 47. Liquiritia. - Sit tibi contenta liquiritia pulverulenta:
Pectus, pulmonem, venas refovendo rigabit;
Pellit namque sitim, stomachi nociva repellit,
Spirituum cunctis sic subvenit ipsa strumentis.
§ 48. Lupinus. - Lumbricos vermes mundat cinis faexque lupini.
Lympha pilos vellit, atque redire negat,
§ 49. Malangia. - Semen naturae melangia fertur acutae,
Et choleram nigram viri non reddere pigrum.
§ 50. Malva. - Dixerunt malvam veteres quod molliat alvum;
Malvae radices rasae deducere faeces,
Vulvam moverunt et fluxum saepe dederunt.
§ 51. Marathrum. - Bis duo dat marathrum, febres fugat atque venenum;
Expurgat stomachum; lumen quoque reddit acutum;
Urinare facit, ventris flatusque repellit.
§ 52. Mentha. - Mentitur mentha, si sit depellere lenta
Ventris lumbricos vermes stomachique nocivos.
§ 53. Muscata. - Balia muscata confortat debilitata
Corda, iuvat stomachum, scotomiam tollens oculorum.
§ 54. Myrrha. - Myrrha iuvat pectus, matricis vasa, caputque
Ascaris et stachesis, fistula tecta perit.
§ 55 Myrobalanorum vires. - Myrobalanorum species sunt quinque bonorum: ,
Citrinus, kebulus, belliricus, emblicus, indus.
Primo trahit choleram citrinus, flegma secundo,



630




635




640




645




650



Torna all'inizio