Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 56


XXII
De generalitate luxurie.
(1) Familiaris inimicus est, habitans non procul, sed prope,
non exterius, sed interius; nam «virtus eius in lumbis eius,
et fortitudo eius in umbilico ventris eius». Nunquam fugatur,
nisi cum fugitur, nunquam mactatur, nisi cum maceratur.
Ad causam exigit libertatem et habundantiam, sed
reperit ad effectum facultatem et adiacentiam. (2) Hec
omnem etatem corrumpit, omnem sexum confundit, omnem
ordinem solvit, omnem gradum pervertit. Invadit enim
senes et iuvenes, mares et feminas, prudentes et simplices,
superiores et inferiores, ad extremum etiam sacerdotes, qui
nocte Venerem amplexantur, mane vero Virginem venerantur.
Turpe dictu, sed turpissimum actu, dici liceat ut
agi non libeat: nocte filium Veneris agitant in cubili, mane
filium Virginis offerunt in altari.
XXIII
De diversis speciebus luxurie.
(1) Quis eius multiplices species sufficienter valeat explicare?
Hec enim Pentapolim cum adiacenti regione subvertit,
Sichem cum populo interemit, Her et Onam filios
Iuda percussit, Iudeum et Madianitidem pugione transfodit,

Torna all'inizio