de predicto Hectore uidit in sompnis satis terribilem uisionem -
quia si Hector eo die egrederetur ad bellum, euadere non poterat
quin interficeretur in ipso bello. Andromacha igitur, ex tali
uisione perterrita, fluuiales prorupit in lacrimas, et ausa est eadem
nocte in lecto ubi iacebat cum Hectore sibi illam pandere uisionem.
Piis itaque precibus ipsum deprecatur in lacrimis ut sensum uisionis
attendat et quod ire non presumat ad prelium eo die. Hector
uero, ad uxoris uerba nimium indignatus, uxorem increpat et eam
in multa acerbitate uerborum castigat, asserens sapientis non esse
vanitatibus credere sompniorum que sompniantibus semper illudunt.
Mane autem, facto diluculo, Andromacha regi Priamo et Heccube,
eius uxori, mandat et pandit sue oraculum visionis, humiliter rogans
eos ut Hectorem eo die ad bellum exire aliquatenus non permittant.
Mane igitur facto, aciebus omnibus Troyanorum per Hectorem
ordinatis, Troilus ad bellum primus egreditur, deinde Paris,
deinde Heneas, subsequenter Pollidamas, deinde rex Sarpedon,
deinde rex Epistrophus, deinde rex Ethoas, item rex Forcius,
item rex Philimenis, deinde ceteri reges qui in Troye subsidium aduenerunt.
Rex autem Priamus omnibus predictis regibus et aciebus
eorum licenciam tribuit ad bellum exeundi, cum iam Greci exiuissent
ab eorum castris ad bellum. Et Hector mandauit expresse ut
eo die se non deberet preliis immiscere. Hector uero totus propterea
exarsit ad iram. Propter quod multas iniurias et exprobaciones
uxori sue dixit, per quam, ad suggestionem eius, presensit
esse tractatum ne ad bellum exiret. Tamen, mandato patris omisso,
arma petit a famulis. Et ea famuli sibi tradunt; armatur ex eis.
Sed dum hoc uidit Andromacha, eius uxor, multo dolore commota,
cum paruulo filio suo, quem gerebat in brachio, cum multitudine
lacrimarum se eius prosternit ad pedes et multiplicatis singultibus
humiliter supplicauit ut arma ipsa deponat. Et dum Hector
acquiescere denegat, Andromacha sepius intermoritur ante pedes
|
|