Augusti, hostiliter esse debes in territorio Camerini
nostrorum rebellium, ad reliquias vinearum
et arborum proditorum ipsorum totaliter
devastandas vel succidendas: et quod propter
assiduam oppressionem Marsuadae, nostrorum
militum in sancto Severino existentium,
iidem proditores nostri taliter coarctati existunt,
quod magnae famis laborant inopia, ob quam
afflictionem ad tantam discordiam devenerunt,
quod saepius adinvicem praeliantur. Et quia de
rumoribus ipsarum partium nobis gratis, nostram
Celsitudinem instruxisti: de Anconitanis
videlicet rebellibus nostris, solicitudinis et industriae
tuae studium evidens plurimum commendamus:
fidelitatem tuam sollicitantes attentius,
et hortantes: ut te cum eodem exercitu
filiorum nostrorum, ad depopulationem
et devastationem Camerini proditorum nostrorum,
taliter reddas per complementum operis
solicitum, et attentum: quod de ipsis rebellibus
nostris, in proximo nobis nova significes
laetiora, et ipsa operum efficacia te nostrae Celsitudini,
juxta morem solitum, commendabilem
repraesentet. Super eo vero, quod tuis literis
denotasti, plures ex fidelibus nostris de
Marchia, fuisse nuper a Venetis disrobatos,
quod de capiendis de bonis eorum propterea
licentiam a te postulant, sicut dicis, tibi duximus
taliter respondendum: Quod cum ad
praesens illuc solennes nuncios destinemus, curabimus
exinde providere, prout honori nostro,
et salubritati dictorum fidelium, viderimus
convenire.
|
|