: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2420


excitari, quam in eius aula, quae prima omnium atque dignissima,
sola extitit mater et virgo. Hic locus est ille, in quo nova militia
pauperum, duce Francisco, felicia sumebat primordia, ut liquido
videtur utramque religionem Mater misericordiae in suo diversorio
parturire. Cum autem coram altari beatae Mariae sanctae poenitentiae
suscepisset insignia, et quasi ante torum huius Virginis, humilis
ancilla Christo nupsisset, statim eam ad ecclesiam sancti Pauli sanctus
Franciscus deduxit, donec aliud provideret Altissimus, in eodem
loco mansuram.
Qualiter a consanguineis impugnata firma perseverantia stetit.
9 Ad consanguineos autem rumore volante, dilacerato corde,
factum et propositum virginis damnant; et conglobati in unum, currunt
ad locum, tentantes quod obtinere non possunt. Violentiae impetum,
venena consiliorum, blanditias adhibent promissionum,
suadentes ab huiusmodi vilitate discedere, quae nec generi congruat,
nec exemplum habeat in contrata. At illa pannos apprehendens altaris,
caput denudat attonsum, firmans se nullatenus a Christi servitio
ulterius avellendam. Crescit animus, bello crescente suorum
viresque ministrat amor iniuriis lacessitus. Sic sic per plures dies
cum in via Domini obicem pateretur, et sui se opponerent eius proposito
sanctitatis, non collapsus est animus, non fervor remissus:
sed inter verba et odia ad spem animum tandiu reformat, donec
propinqui, retrusa fronte, quiescunt.
l0 Paucis interiectis diebus, ad ecclesiam S. Angeli de Panso,
transivit: ubi cum non plene mens eius quiesceret, tandem ad ecclesiam
S. Damiani, beati Francisci consilio, commigravit. Ibi mentis
anchoram quasi in certo figens, non iam pro loci mutatione ulterius
fluctuat, non pro arctitudine dubitat, nec pro solitudine reformidat.
Haec est illa ecclesia, in cuius reparatione Franciscus miro desudavit
studio, cuiusque sacerdoti pecuniam obtulerat pro opere reparando.
Haec est in qua dum Franciscus oraret, vox ad eum de ligno
Crucis dilapsa , insonuit: Francisce, vade, repara domum meam,

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio