Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 686


Ad secundum dicendum, quod militaris fortitudo dicitur, quia eam consueverunt
habere milites, qui habent exercitium et artem bellandi; unde aequivocatur in
militari et politica.
Ad tertium dicendum, quod non est ignorantia de periculo omnino, sed de
quantitate periculi; et ideo non tollit totaliter rationem fortitudinis, sed diminuit
aliquid de laude eius.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem de partibus quas alius philosophus graecus ponit,
sciendum, quod sunt fere eaedem cum illis quas ponit Macrobius: «magnanimitatem
enim» et «magnificentiam» et «perseverantiam» proprio nomine ponit, et
eas sic definit: «Magnanimitas est habitus plus faciens communiter accidente
pravis et studiosis». Magnanimus enim non est contentus vitare prava et facere
bona secundum quod communiter sufficit, nisi excellentius faciat hoc; et ideo
dicitur in 4 Ethic., quod operatur magnum in omnibus virtutibus.
«Magnificentia» vero est «habitus superferens habentes ipsum, et elatione
adimplens», inquantum scilicet effert propositum eius ad aliqua sumptuosa et
magna facienda. «Perseverantia» vero est «scientia vel habitus eorum quibus
immanendum», idest bonorum, «et non immanendum», idest malorum, «vel
neutrorum», idest indifferentium. «Eupsychia» autem, quae secundum ipsum est
«robur animae ad perficiendum opera ipsius», videtur idem esse quod constantia,
et praecipue in spiritualibus, quae sunt opera animae. «Lenia [Lema]»
autem, quae secundum Philosophum est «habitus promptos tribuens ad tolerare
et sustinere quae ratio dicit», videtur idem quod patientia. «Virilitas» autem
videtur idem quod fiducia, quam diximus differre a magnanimitate in hoc quod
est communium bonorum, vel huiusmodi, cum magnanimitas sit magnorum, et
quae sunt ultra necessitatem virtutis. «Virilitas» autem secundum ipsum est
«habitus per se sufficiens in his quae sunt secundum virtutem, et de necessitate
virtutis»; et sic differt virilitas a magnanimitate.
Item ponit «andragathiam», quae est «virtus adinventiva communicabilium
operum communiter», scilicet iuxta magnificentiam, quae tendit ad magna in
communitatibus facienda; et in hoc differt a Macrobio, qui hanc definitionem
non ponit propter hoc quod videtur esse idem liberalitati, nisi quod intantum
differat quod liberalitas respicit bonum singulare, sed andragathia bonum commune.
Unde magis accedit ad magnificentiam: quia ea quae indigent magnis
sumptibus, maxime sunt ea quae ad communitatem pertinent. Sed dictus philosophus
omittit «securitatem», quam Macrobius ponit: quia securitas videtur
intrinseca fortitudini, ut dictum est.

Torna all'inizio