Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1046


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod passio Christi non fuerit bona. Quia secundum
Boetium, cuius generatio est bona, corruptio est mala. Sed generatio Christi
fuit optima. Ergo passio mortis ipsius fuit pessima.
2. Praeterea, omne iniustum est malum. Sed Christus iniuste passus est;
1 Petr. 2, 23: «Tradebat autem iudicanti se iniuste». Ergo illa passio Christi fuit
mala.
3. Praeterea, sicut eadem materia non potest esse in naturalibus sub contrariis
formis, ita unus actus in moralibus non potest esse bonus et malus. Sed opus
Iudaeorum, ut dicitur in littera, fuit passio Christi. Ergo cum opus Iudaeorum
fuerit malum, passio Christi non potest dici bona.
SED CONTRA, nihil est Deo acceptum nisi bonum. Sed mors Christi fuit Deo
acceptissima: quia ipse «tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
Deo in odorem suavitatis»: Ephes. 5, 2. Ergo passio Christi fuit bona.
Praeterea, omne quod est ex caritate, est bonum. Sed Christus ex maxima caritate
fuit mortuus et passus. Ergo passio sua fuit optima.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in passione Christi fuit tria
considerare. Unum ex parte patientis, quia scilicet voluntarie passus est ex
caritate. Aliud autem ex parte occidentium, qui ex iniqua voluntate eum occiderunt.
Tertium est ex parte ipsorum pro quibus passus est, scilicet effectus salutis
in toto humano genere. Et secundum hoc tripliciter Deus Pater, immo tota
Trinitas, eum tradidit. Uno modo, praeordinando passionem eius ad salutem
humani generis. Secundo, Christo homini voluntatem dando, et caritatem, ex
qua pati voluit. Tertio, dando potestatem, et non cohibendo voluntatem occidentium,
sicut dicitur Ioan. 19, 11: «Non haberes in me potestatem, nisi data
tibi fuisset desuper».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus Pater non tradidit Christum in mortem,
quasi cogendo ipsum mori, sed dando ei voluntatem bonam qua mori vellet; et
ideo non sequitur quod fuerit aliqua crudelitas in Deo.
Ad secundum dicendum, quod Christus non fuit debitor mortis ex necessitate,
sed ex caritate ad homines, qua hominis salutem voluit, et ex caritate ad Deum
qua eius voluntatem implere voluit, sicut dixit Matth. 26, 39: «Non sicut ego
volo, sed sicut tu»; et hoc debitum non diminuit aliquid de gratitudine actus.

Torna all'inizio