scholam unde viveret tenuit. Lactantius Firmianus, vir
prestans doctrina et arte dicendi, qui Crispum Costantini
imperatoris filium litteris erudivit, adeo pauper
vixit, ut plerumque necessariis egeret. Hec cura prestantissimorum
doctrina virorum imperatoribus fuit. 5
64 Sed quid ego antiquiora recenseo? Tulit etas
superior tres viros preclarissimos, qui sapientia et
doctrina magnum lumen Italie attulerunt. Prior Dantes
eluxit ingenio singulari, cuius extat poema preclarum
neque, si litteris Latinis constaret, ulla ex parte poetis 10
superioribus postponendum. Is, patria ob civiles factiones
pulsus, cum nihil secum preter virtutem asportasset,
contulit se ad Canem veterem principem Veronensem,
cuius tum liberalitas pre ceteris ferebatur.
Susceptus ab eo Dantes ac victus quotidianus ut reliquis 15
ex familia tributus. Vacabat vir doctissimus ingenio,
scribendi cure intentus: nulla in cum dignitas,
nullus honor, nulle opes collate. At Florentinus quidam, per
facetias et dicacitatem multas a domino - ut mos est
fere principum, quibus plus stulti quam sapientes placent - 20
divitias consecutus, cum in aula Canis a Dante
quesisset, cur ipse, qui nullas nosset litteras, tam dives
evasisset, Dantes vero, tali sapientia et dottrina, pauper
esset: quando - inquit Dantes - ego meis studiis
moribusque principem similem invenero, sicuti tu tuis 25
et ipse me predivitem reddet. Quibus verbis offensione
principis contracta, abiit. Ac tandem vir excellentissimus
omnique laude dignissimus, cum multa peragrasset
loca parvique ipsius fieret virtus, Ravenne diem
suum obiit. Magnum profecto Italie dedecus nullum ex 30
tot principibus - permulti enim tum erant - repertum,
qui talis viri pro dignitate nominis alendi ornandique
curam suscepisset.
|
|