Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 64


30. Propter hec peccata irabitur Dominus, et iccirco in fine
temporum et annorum quando «solvetur satanas de carcere suo»,
exurget de regno illo, ut puto quadripartito, «rex impudens facie
et intelligens propositiones, qui supra quam credi potest, universa
vastabit», et tunc veniet consumatio. Ipse ergo, qui vocatur Gog in
Jezechiele et Apocalipsi, ipse, cornu illud quod ortum est de hirco
caprarum. De sola autem ultima visione Danielis, que incipit eodem
modo ab Alexandro rege, sicut et ista quam prius scripsimus, utrum
illius extremitas bella superioris regis contineant, qui terminabit secundum
statum, an illius ultimi, qui terminabit tertium, propter
quedam verba que videntur facere cum secundo, quedam que
facere videntur cum tertio, aliqua scrupolositas remanet. Quod
autem in promptu est dicere de tertio nocturno, in quo tria
cantica cantanda sunt cum alleluia, propter tres erumpnas, quas
Ecclesia ex parte passa est et ex parte passura, a quibus liberata
mirabiliter letabitur. Primum, videlicet, per novos Chaldeos,
secundum, per regem illum undecimum, tertium, per pseudoprophetam;
de quibus mirabiliter erepta, per singulas fugationes
tenebrarum, trium alleluia cantabit. Nam et illa magna officia,
que tribus noctibus ante pasca romana Ecclesia annuatim persolvit,
hoc ipsum, quod tria cantica Benedicti, designant. Sequetur
autem et illa versus, qui eis finem imponent, aliquis alius predicator,
aut forte ipse Helias, qui venturus est, gloriam sequentis seculi,
altius pre ceteris, nuntiabit. Iccirco autem tria cantica, et non sex

Torna all'inizio