Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 34


tertium ad Johannem, qui septem edificavit ecclesias. Eo modo primum
ad Germanum, cuius anima visa est in sphera ignea ab angelis
in celum deferri, secundum ad Scolasticam, cuius anima visa est in
columbe specie celi secreta penetrare, tertium ad Benedictum, cuius
via choruscis lampadibus lucere visa est. Scriptum est enim de septem
donis Spiritus in libro Apocalipsi: «et septem lampades
ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei». Has igitur
lampades designabant lampades ille, de quibus alio loco in Apocalipsi
dicitur: «et locuta sunt septem tonitrua voces suas». Sed hoc
quando? Quando sextus angelus tuba cecinit, quando angelus qui de
celo librum ferebat apertum. Verumtamen, quod designat Germanus,
inchoatum quidem est a die pentecostes quando Spiritus descendit
in specie ignis super apostolos, in sexto autem hoc tempore
consumari oportet; quod designat Scolastica, cum sexto hoc tempore
inchoavit et cum ipso consumatum deficiet; quod designat proprie
Benedictus, cum in relatione horum ponitur, a sexto hoc tempore
inchoari oportebat, sed eius clarificatio tota erit in septimo, quando
«qui docti fuerint erunt sicut splendor firmamenti, et quasi stelle
in perpetuas eternitates». Erit quoque in tempore illo «iusticia

Torna all'inizio