et in nemoribus absque suarum rerum amisione quiescunt. Et ut breui concludamus,
in summa maior pax et securitas in regni eius nemoribus, quam in aliorum regnorum
urbibus inuenitur. Et ideo talem ac tantum principem et nostre pacis socium et nostre
societatis esse uolumus dominum et amicum”.
Postquam Lombardi finem fecere dicendi, papa eos de more benedixit et ad hospitia
singulos abire permisit. Post diem autem tertium Christianus cancellarius, Coloniensis, Madeburgensis
et Treuerensis archiepiscopi, Guarmaciensis electus, Gottifridus alius cancellarius
et protonotarius ex parte imperatoris Ferrariam ad papam uenientes, residentibus cum eo
regis nuntiis et Lombardis, in consistorio publice protestati sunt, et dixerunt: “Venerande
pater et domine, sicut imperator Romanus vobis per suos nuntios apud Anagniam repromisit,
paratus est uobiscum et cum ecclesia, cum illustri rege Sicilie et cum Lombardis
per nos pacem facere et seruare. It ideo nobis septem faciende pacis auctoritatem contulit.
Et quidquid de bono pacis coram uestra presentia statuerimus, hoc totum imperialis
dignitas ratiabitione firmabit”.
Hoc autem uerbum pape admodum placuit, et habito consilio, alios septem, Hubaldum
uidelicet Hostiensem, Guillelmum Portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos, Iohannem
Neapolitanum, Theodinum de Arrone d et Petrum de Bona presbyteros cardinales
et Iaquintum diaconum cardinalem pro parte ecclesie pacis arbitros et mediatores instituit.
Lombardi autem totidem personas, Taurinensem uidelicet, Bergamensem et Cumanum
episcopos et Astensem electum, Girardum de Pesta Mediolanensem et Goczo Ueronensem
iudices et Albertum de Gammera Bresciensem ciuem, ad sue pacis compositionem unanimiter
statuerunt. Precepit etiam papa nuntios regis Sicilie huic pacis tractatui interesse.
Prius autem quam pacis capitula hinc et inde essent in medium producta, de loco colloquii
non modica inter eos est obhorta contentio. Lombardi enim uolebant hunc pacis tractatum
apud Bononiam fieri, sicut per imperatorem atque Hostiensem episcopum et eos fuerat
ordinatum. E contrario autem imperatoris nuntii reclamabant, se nequaquam pro tali causa
Bononiam profecturos, eo quod Christianus cancellarius Bononiensibus odiosus esset plurimum
et infestus, sed cum illis pro hoc negotio libenter Uenetiis conuenirent, ubi utreque
partes possent sine timore pergere et cum securitate manere. Lombardi autem e diuerso
suspectos habebant Uenetos, asserentes, illos pacis cum eis inite federa uiolasse, et sepe
imperatoris nuntios contra hoc, quod statutum inter eos fuerat, recepisse. Cumque hec
contentio aliquantis diebus de loco colloquii perdurasset, tamdem suadentibus regis nuntiis,
voluntati domini pape prebuere consensum, et se ituros Uenetias, prestitis tamen prius securitatibus,
promiserunt. Qua de causa papa Hugonem Bononiensem et Raynerium cardinales
cum quibusdam Lombardis Uenetias misit, ut a duce et populo Uenetia securitatem
|
|