Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 192


Non enim latet vos labor ipsius, non diligentia poterit occultari, qui fidem ipsius et sollicitudinem
comprobastis. Quare, si placet, ad memoriam vestre paternitatis reducimus, ut, cum expedire videritis,
ipsius devoti memoriam habeatis, ut beneficiorum perceptione persentiat, quod domui vestre
non elegit in vacuum famulari. Et si locus aptus in curia ei poterit inveniri, ipsum pro beneficio vel
etiam ad beneficium reputabit.

VII 123

Recognosco me forte in via morum errare ex eo, quod vos litteris meis pro amicis sepe fatigo, non
attendens, quod frequens importunitas reddit hominem tediosum. Verumtamen benignitatis vestre
gratiam, non meis confisus meritis vel obsequiis, audeo deprecari, ut speciali amico meo R. securitatem
itineris conferatis.

VII 124

Spiritus, qui ubi vult spirat, .. et .., latrices presentium, inspiravit, ac post Marthe sollicitudinem
transire ad Marie requiem cupientes religionis habitum unanimiter assumpserunt, ut in ipso Deo
devotius serviant et continentie votum reddant. Et quia Brundusium veniunt, in monasterium
Sancte Marie de monialibus recipi confidentes, vos, qui dicti monasterii pater estis et tam ex officii
debito quam ex innate probitatis gratia religiosis personis vos favorabiles exhibetis, pro eis affectuose
rogamus, quatenus velitis tam efficaciter interponere partes vestras, ut ipsas abbatissa cum ceteris
monialibus in consortio suo recipiant, ut ibidem in Dei servitio perseverent.

VII 125

Pro devoto vestro et amico a pueritia nostro, qui ad porrigendas dominationi vestre pro negotio suo
preces apud nos institit, non minus fiducialiter quam suppliciter intercedo, ut inter ceteros, quos
continua lenitate fovetis, ipse in suo negotio vestrum sentiat cum efficacia consueta favorem.

VII 126

Ad vos, domine, singulare refugium spei mee, unicum in opportunitatibus adiutorem, indesinenter,
licet impudenter, clamo plus animo quam scriptura, plus affectu quam voce, ut statui meo, si tamen
est aliquis, qui est in lapsu continuo et qui ambulat in circuitu locum non habens, manum consueti

Torna all'inizio