ARTICULUS 2
Utrum anima rationalis sit a Deo mediantibus Angelis.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima rationalis procedat a Deo mediantibus Angelis. Primo
per hoc quod habetur in lib. de Causis, quia intelligentiae primae
influunt formas fixas stantes, sicut est anima. Sed intelligentias Angelos dicimus.
Ergo videtur quod a Deo mediantibus Angelis producatur.
2. Praeterea, a causa infinita non potest immediate procedere effectus finitus,
ut potest probari per demonstrationes Philosophi in 1 Cael. et Mund.,
ubi probat quod corpus infinitum non potest agere. Sed Deus est causa infinitae
virtutis. Ergo cum anima sit quid finitum, non potest immediate a Deo produci.
3. Praeterea, non minor est ordo in spiritualibus quam in corporalibus, sed
videmus in corporalibus superiora inferiorum causas esse. Ergo multo fortius hic
in substantiis spiritualibus esse debet. Ergo cum Angeli sint altioris naturae
quam animae, videtur quod ab Angelis animae producantur.
4. Praeterea, per eadem est reditus in finem ultimum et exitus a primo principio.
Sed anima rationalis in Deum reducitur per Angelos, ut Dionysius dicit.
Ergo videtur quod etiam mediantibus Angelis a Deo procedat.
5. Praeterea, cum omnis operatio sequatur naturam rei, ab illo res habet esse,
cuius virtute propriam operationem participat. Sed propria operatio animae
rationalis est operatio intellectualis. Cum ergo haec operatio conveniat sibi ex
virtute intelligentiae, ut in libro de causis, dicitur, videtur quod ipsa
secundum suum esse mediantibus Angelis producatur.
SED CONTRA est quod Genes. 2, 7, dicitur, quod «inspiravit Deus in faciem eius
spiraculum vitae». Haec autem est anima rationalis, qua homo vivit. Ergo videtur
quod immediate a Deo sit.
Praeterea, Damascenus dicit omnes illos cum patre suo diabolo maledictos qui
Angelos aliquid creasse dicunt. Sed anima non potest educi in esse nisi per
creationem, cum de potentia materiae non educatur, ut dictum est, nec ex materia
composita, ut sic possit generabilis esse vel per se vel per accidens. Ergo
videtur quod mediantibus Angelis producta non sit.
|
|