Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 213

XIIII


bonas, neque dare neque eripere cuiquam
potest ipsa. Ergo quem accusauero ? Cui succenseam ?
Nonne michi ipsi ? profecto faciam:
sed paululum excusare licet; partem enim
nostri ortus amici, partem sibi patria uendicat,
secundum nostri sententiam Arpinatis. Frequentissime
quidem nunc necessitudinum impetus
cui libenter pareo, nunc casuum incursus,
nunc rei familiaris imperiosa solicitudo, e
mediis manibus parantem calamum ad te ferre
que possem, eripiunt, subtrahuntque. Et si
aliquid temporis michi furari conor noctu uel
die, nulla tunc se offert tecum dispositio colloquendi,
cum semper ad te scripturus etiam dispositissimus
paratusque, trepidare incipiam.
Adde quod michi vestibulum hoc scientie de
die in diem amplius recluditur; scilicet quod
me nescire sciam. Unde fit, quod quanto magis
progredior, tanto dubitantius ad te scribam.
Nunc dicta tua in cetu lectitans, nunc in
solitudine positus iterum relegens, uehementius
admiror, clariusque aduerto, quod quicquid

Torna all'inizio