usque in Indiam. portantes. piper. gingiber. cinamonium sive canellum et 
alias preciosas species: habet autem magnam latitudinem plusquam per 
quingenta miliaria in una parte et in alia parte plusquam per mille. ut 
audivi a Saracenis. a quibus per interpretem seu turcimannum meum 
interrogavi: sed illud mare non facit magnas inundaciones. quia non habet 
magnas profunditates. et eciam quia aer. partibus orientalibus. non recipit 
tantorum ventorum agitaciones. sicut in occidentalibus. nec tantas grandines. 
nec tempestates. cum Oriens sit melior pars mundi. et. quanto magis 
appropinquimus paradiso terrestri. qui est in Oriente. tanto magis desistimus 
a peregrinis impressionibus. In isto mari intravi et lavi me. in 
memoriale perpetuum. 
Super istud lacus maris. apparent vestigia. ubi Pharao cum omni populo 
suo submersus est. et sunt ivi ossa in magna quantitate juxta mare 
et in cavernis moncium repercussientium mare: et est ibi locus. ubi Maria. 
soror Moysi. canticum fecit pulcherrimum. quod incipit:  Cantemus Domino 
gloriose  etc. et cantatur cotidie in Ecclesia cum aliis psalmis. et est 
ibi lapis magnus. super quo stetit Maria loquens populo et admonens. 
ut debetur. laudare Deum. 
Prope Mare Rubrum ad tria miliaria. est Helym. de quo legitur: 
 Venerunt filii Israel in Helym. ubi erant Xij fontes  per Xij meatus. sive 
foramina: et ego lavi manus meas ad omnes fontes. et ego bibi de aqua 
omnium fontium: est enim quasi calida et est aliqualiter amara. non bene 
dulcis: fort amisit dulcedinem propter peccata populi murmurantis contra 
Deum. Et. inter Helym et montem Synay. est locus. ubi primo Deus pluit 
manna de celo. de quo saturavit populum XL annis in deserto et ibi misit 
coturnices. populo murmurantes. ut legitur. 
Juxta illos fontes. sunt LXX palme facientes datillos. et comedi de illos 
datillis. et est unum magnum nemus de palmis durans per V miliaria 
et plusquam. [quod] plantaverunt fratres Sancte Katherine. et inde habent 
magnam utilitatem et colligunt multos datillos et de istis datillis comedunt
  |